# De Expositione Novi Testamenti 6.8-7

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.8-7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.8-7

(In exposit. B. Job, lib. XXI, num. 85.) Tempestas in mari cum oritur, prius leves undae et postmodum volumina majora coocitantur, ad extremum fluctus se in alta erigunt, et navigantes quosque ipsa altitudine subvertunt. Sic sic nimirum extrema itta properat quæ universum mundum subruat tempestas animarum. Nunc enim bellis et cladibus quasi quibusdam undis sua nobis exordia ostendit, et quanto fidem quotidie propinquiores efficimur, tanto graviora irruere tribulationum volumina videmus. Ad extremum vero commotis omnibus elementis, supernUS Judex veniens, finem omnium apportat, quia videlicet tunc tempestas fluctus in coelum levat. Unde et dicitur: Adhuc modicum, et ego movebo non solum terram, sed etiam cælum (Reg. II, 7). Hanc tempestatem sancti viri vigilanter aspiciunt, et ex his tribulationibus quae mundum feriunt prævident quae sequuntur, atque extremi judicii adventum in tanta mente considerantes pertimescunt, supernaeque majestatis vim ad judicium Venientis, et terrorem tanti examinis considerantes, expavescunt. Quomodo autem depressura sunt Dei judicia eos qui se elevant, si et illos ad tempus aliquando deprimunt qui hæc semper in humilitate formidant? Unde summopere formidandum est nobis illud exnmen tantæ districtionis. Constat autem quia in hac vita cum percussionem correptio sequitur, disciplina patris est non ira judicis, amor corrigentis est, non districtio punientis. Ex ipso ergo praesenti verbere judicia aeterna pensanda sunt. Hinc etenim perpendere de bemus quomodo feratur illa quæ reprobat, si ferri modo vix valet ejus ira quæ purgat.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
