# De Expositione Novi Testamenti 6.8-8

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.8-8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.8-8

(Regul. Pastor. part. II, cap. 7.) Nonnulli curam gregis suscipiunt, qui cum curare corporalia fanditus negligunt, subditorum necessitatibus minime concurrunt. Quorum nimirum prædicatio plerumque despicitur, quia dum delinquentium facta corripiunt, sed tamen eis necessaria praesentis vitæ non tribuunt, nequaquam libenter audiuntur. Regentis etenim cor doctrinæ sermo non penetrat, si hunc apud ejus animum munus misericordiæ non commendat. Unde primus pastor sollicite admonei, dicens: Seniores qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum, qui et ejus quæ in futuro revelanda est gloriæ communicator: Pascite qui in vobis est, gre. gem Dei. Qui in hoc loco ulrum pastionem cordis an corporis suaderet aperuii,cum subjunxit: Providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum; neque turpis lucri gratia. sed voluntarie (Ibid.). Quibus profecto verbis pastoribus praecavetur, ne dum subjectorum inop am satiant, se murrone ambitionis occidant: ne cum per eos carnis subsidiis reficiuntur proximi, ipsi remaneant a cœlesti pane jejuni. Hanc pastorum sollicitudinem Paulus excitat, dicens: Qui suorum, et maxime domesticorum, curam non habet. fidem negavit, et est infideli deterior (I Tim. v, 3). Unde rectori necesse est ut interiora possitinfundere, innoxia cogitatione etiam exteriora providere. Sic itaque pastorps erga interiora subditorum suorum studia ferveant, quatenus in eis exterioris quoque vitae providentiam non relinquant. Nam quasi jure, ut diximus. a percipienda prædicatione gregis animus frangitur, si exterioris cura subsidii a pastore negligatur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
