# De Expositione Novi Testamenti 6.8-9

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.8-9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.8-9

(In exposit. B. Job, lib. x, n. 27, 28.) Sciendum est quod quisquis a præceptis dominicis diecordat opere, quoties ea audit, a corde suo reprehenditur atque confunditur, quia id quod non fecerit memoratur. Nam in quo se errasse considerat, ipsa se latenter conscientia accusat. Mens etiam ad spei fiduciam protinus frangitur, si intenta precibus necdum devictæ culpæ memoria mordetur. Diffidit namque accipere se posse quod appetit, quae profecto reminiscitur nolle se adhuc facere quod divinitus audivit. Hinc per Joannem dicitur: Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum: et quidquid petierimus ab eo, accipiemus (I Joan. XXXI, 21). Hinc Salomon ait: Qui avertit aurem suam, ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Provo XXVIII, 9). Cor quippe nos in petitione reprehendit, cum resistere se praeceptis ejus quem postulat meminit, et oratio fit exsecrabilis, cum a censura avertitur legis, quia dignum profecto est ut ab ejus beneficiis sit quisque extraneus cujus nimirum jussionibus non vult esse subjectus. Qua in re hoc est salubre remedium, ut cum se mens ex memoria culpae reprebendit, hoc prius in oratione defleat quod erravit, quatenus erroris macula cum fletibus tergitur, in petitione sua cordis facies ab auctore munda videntur; et tunc, sicut Joannes dicit: Fiduciam habente s ad Deum, quid quid petienmusab eo, accipiemus. Si enim id quod præcepit facimus, id quodpetimus obtinebimus. Tunc quippe juxta Joannis vocem cor fiduciam in oratione accipit, cum sibi vitae pravitas nulla contradicit. Valde namque apud Dominum utraque hæc sibi necessario congruunt, ut et oratione operatio et operatione fulciatur oratio.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
