# De Expositione Novi Testamenti 6.9-6

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.9-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.9-6

(In expos. in vi! psalmos Pœnit. in psalm. L. n. 9.) Vaccam rufam a filiis Israel adductam praecepit Dominus Moysi tradi Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra immolaret in conspectu Domini. Quid per vaccam rufam nisi assumpta ad sacrificium infirmitas dominicæ incarnationis rubra per cruorem passionis figuratur? Quid est quod hæc vacca ad immolandum sacerdoti traditur, nisi quod incarnatus Dominus, qui pro redemptione nostra sacrificium semetipsum fecit, in Judaici populi manibus datur? Qui etiam extra castra in conspectu Domini immolatus est, quia videlicet extra portam passus est. Unde per Paulum dicitur: Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Idcirco enim extra portam pas- IUS est, ut a conversatione nos vitæ praesentis, quasi a civitate foras duceret, et a terrena inhabitatione cor nostrum avellere persuaderet. In conspectu vero Patris immolatur, quia quod ante oculos hominum poena hoc ante oculos Patris fuit sacrificium.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
