# De Expositione Novi Testamenti 6.9.1-21

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 6.9.1 to 6.9.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.9.1

(In exposit. B. Job, lib. VI, n. 14 et 15; hom. 37, in Evang., n. 4.) Curandum magnopere est ut cum in rebus exterioribus pondere doloris afficimur, spe ad superna tendamus, quateous eo mens ad alta perveniat, quo nos exterior poena castigat. Valde enim impossibile est ut haec peregi inationis nostræ tempora sine gemitu evadamus. Unde bene Paulus cum tribulationes suas discipulis enumeraret, adjunxit: Ipsienim scitis quod in hoc positi sumus (II Thess. III, 3). Sed in eo quod caro flagellis afficitur, mens ad appetenda altiora sublevatur, Paulo rursus attestante, qui ait: Et licet is, qui foris est, noster homo corrum. patur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. Inde enim mens evolans ad summa, renovatur, unde caro diutius in infimis laborat et atteritur. Considerandum est autem quod ad magna praemia perveniri non potest, nisi per magnos labores. Unde et Paulus egregius prædicator dicit: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit (11 Tim. II, 5). Nulla vero lingua dIcere, nullufque intellectus sufficit capere, quæ pro se laborantibus Deus promisit præmia, supernae scilicet civitatis gaudia, choris angelorum interesse, cum beatissimis spiritibus gloriae Condiloris assistere, praesentem vultum Dei ceruere, incircumscriptum lumen videre, nullo metu mortis affici, incorruptionis perpetuae numere laetari. Quicunque igitur illic cupit assistere ubi se sperat sine fine gaudere, si mentem illius tantorum delectat magnitudo praemiorum, non deterreat in hoc mundo certamen laborum. Sciendum est autem quod alta dispensatio judiciorum Dei idcirco saepe bene merentes famulos vel minis impellit, vel flagellis premit, vel quibusdam superimpositis oneribus gravat, vel laboriosis occupationibus implicat, quia mira potentia praevidet quod si quieti ac liberi in tranquillitate persisterent, tentationes adversarii ferre non valentcs, mentis proslrati vulneribus jacerent. Dum ergo foris eos tolerandis flagellis vel oneribus occupat, a suscipiendis intus tentationum jaculis occultat.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
