Latin
6.9.22 to 6.9.35
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.9.22-35
Unproofread scanNot analysed yet
Moris quippe me licinalis est ut sæpe errorem vulnerum in prunginem cutis trahat, et plerumque inde interius curat unde exterius sauciat. Ita nonnunquam divinae dispensationis mcdicamine agitur ut exterioribus dolonbus internum vulnus adimatur, et sectionibus repellatur flagellorum ea quae mentem occupare poterat interior putredo vitiorum. Et tamen saepe dum patentis culpae sibi conscii homines non sunt, et aut doloribus cruciantur, aut laboribus deprimuntur, contra justum et omnipotentem judicem in querelum prosiliunt, scilicet minus intuentes contra quam fortem adversarium bellum gerunt. Cujus si vires intolerabiles sollicite attenderent, nequaqnam de his quae exterius tolerant murmurarent. Sed ideo videntur nobis haec gravia, quia bella occulti adversarii nolumus pensare graviora, a quibusplerumquebellis, ut diximus, dum flagellamur, defendimur, dum affligimur, occultamur. Caro enim nostra priusquam resurrectionis incorruptione solidetur, si nullo mœrore afficitur, in tentationibus enrenatur. Quis autem nesciat quod multo sit melius ardere flamma febrium, quam flamma vitiorum? Et tamen cum febre corripimur, quia vitiorum aestum qui nos occupare poterat considerare negligimus, de percussione murmuramus. Quis nesciat quod multo sit melius duris in servitio hominibus sub, ici, quam blandientibus daemoniacis spiritibus subdi? Et tamen cum alto Dei judicio conditionis humanae atterimur jugn, in querelam prosilimus, nimirum quia minus attendimus quod si nos nulla conditio servitutis opprimeret, fortasse mens nostra multis iniquitatibus pejus libera deserviret. Ideo igitur haec quae toleramus gravia credimus, quoniam hostis callidi bella quam sint contra nos dura et intolerabilia non videmus. Mentis enim nostrae pondus omne vilesceret, si ea quae se poterant opprimere occulti adversarii bella pensaret. Quid enim si omuipotens Deus onera quæ patimur sublevet, sed tamen sua nobis adjutoria subtrahat, et inter hostis antiqui testamenta nos derelinquat? Sæviente tanto hoste, quo ibimus, si nullis Auctoris nostri defensionibus protegamur?