Latin
CVRATION. MEDICIN
Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima 151
Unproofread scanNot analysed yet
CVRATION. MEDICIN. positi an. vncias tres, misce, &ad lentum ignem parum buliat: de hoc verò mane ieiuno stomacho bibebat vncias quinque, &vesperi to tidem ante coenam, praecipuè quando siti pre mebatur, quo semper aluum lubricam habuit, adeo, vt ter &quater inter diem &noctem egerebat: proinde decimaseptima die tres spontaneos habuit secessus, &ter sudare coepit; sed nullum habuit copiosum sudorem, de cima octaua verò, purgatorium hoc medicamentum dedimus, quod habet. R. syrupi ro sati solutiui vncias duas, oxymelitis compositi vnciam vnam, diaprunis solutiui drachmas tres, decocti senę vncias tres, misce, fiat potus vnus, quo &biliosa &varia pituitosa, mucco sa, maleolentia egessit: decimanona melius ha bebat, sed lotium tenue subpallidum erat, in quo nullum videbatur contentum. Nam et vi gesima perinde apparuit, in qua nulla crisis nota fuit. At vigesimaprima die, tumor siue abscessus magnus in pectoris eminentiori par te visus est, colore ruber, tactu durus, nullum secum afferens dolorem, nisi quando illum manu tractabamus, vel quando aeger ipse tus fiebat: nam tunc dolor illic respondebat, fuit enim crisis haec imperfecta, quam permutationis practici appellant: quia ab internis par tibus, ad externas malus humor prorupit permutatusque est: vigesimasecunda dic, rectius habuit, &quae per ventrem egessit duriuscula, vt in sano conspiciebantur: sed febris continuò perseuerabat: &cum iis multum appetebat, &varia comedebat: vigesima tertia, &vigesimaquarta die, eodem modo se habuit: veluti vigesimaquinta, &vigesima sexta: sed vigesimaseptima, lotium optimum, &multa hypostasi, primo visum est, à quo semper melius valuit, &sanitati fuit restitutus.