# Curationum medicinalium centuria prima 2

Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima, INTROITVS MEDICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/amatus-lusitanus/curationum-medicinalium-centuria-prima/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/amatus-lusitanus/curationum-medicinalium-centuria-prima/2

INTROITVS MEDICI AD AEGROTANTEM. Simulque digressio de Crisi & diebus decretoriis: iis qui artem medicam exercent, & pro salute aegrotantium in collegium descendunt longe utilissimae. Amato Lusitano Medico Doctore. RIA in vniuersum sunt in Arte medica, in quibus, & per quae curatio conficitur, nempe Medicus, aeger, & ipse morbus. Primo, Medi cus doctus sit oportet, diligens, hilaris, & grauis: cuius introitus, sermones, figura, vestitus, tonsura, vngues, odores, ęgro grata sunt decet, vt mandat Hippocrates libro sexto Epidemio rum: caeterum huius officium est tutò & celeriter curare; tutò vt iuuet & non noceat, vt iubet Hipp. primo citati voluminis libro: celeriter, medicamenta morbo adaptata tribuendo,

---

Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Curationum_medicinalium_centuria_prima.
