Latin
CVRATION. MEDICIN
Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima 201
Unproofread scanNot analysed yet
At vbi moriturus aeger est, si phitoe semel exceptus sit, alienissimum à ratione est à minoribus inchoasse: nam sicuti reliqua omnia ab Hippocrate tradita, ita illa quoque sententia rectè est dicta: nempe ad vltimos morbos vltima prorsus remedia maximè valere, vsi igitur sumus potentibus medicamentis, quibus dolores illi intensissimi remissi sunt. Nam &exterius linimento ex oleo cuphorbii cum pauca cera parato, illinebatur: veluti per os oleum de amygdalis dulcibus recens dabatur. Depositis igitur doloribus, ad syruporum propinationes deuenimus, qui ita ha bebant. B. mellis rosati colati vnciam vnam, syrupi de betonica, de calamento an. vnciam mediam, decoctionis betonicae, chamomillae, origani, foeniculi, secundum artem cum semi nibus carminantibus ventositates paratae vn cias quatuor, misce, &ieiuno stomacho capiat in aurora: nocte verò tribus à coena horis iteretur, vsa verò per quatuor dies hoc sy rupo est: postea verò pharmacum sequens con cessimus. R.