# Curationum medicinalium centuria prima 32

Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima, DIEBVS DECRETOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/amatus-lusitanus/curationum-medicinalium-centuria-prima/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/amatus-lusitanus/curationum-medicinalium-centuria-prima/32

de Die bus decretoriis, sic dictus, quia quum quarto die iudicatio futura est, & materia velociter mouetur, iudicatio anteponitur & eam tertius sibi vendicat, non minus ac quintus, Nam quum natura quarto die defatigata est, minimeque irritata, vt iudicationem in eo compleat, postea in quinto eam perficit & complet, ita vt sicuti tertius propter velocitatem iudicatorius efficitur, ita quintus ob tardum motum. Sunt igitur tertius & quintus dies decretorii vt Galeno placet, quia quarto iudicatorio, pro pinqui sint, vel potius decretorii dicendi sunt quia iudicationes plerunque in iis eueniant diebus, quibus accessiones contingunt, vnde acutissimi morbi suas iudicationes tertio die, & impari saepe habent, vt tertio libro de Crisibus apud Galenum millies legitur: caeterum tertio die post partum, febre eueniente, nume ratio habenda est ab ipsa febre, vel potius ad hora partus, alibi disseremus. De quarto die decretorio. VARTVS dies omnium Medicorum Q consensu, decretorius est, vt ex Hippocrate elicitur libro tertio Prognosticorum, textu secundo, & libris de Morbis populariter vagantibus, ac ex Galeno sexcentis in locis, praecipuè loco citato & libro quarto Aphorismorum, enarratione trigesima sexta, vbi ait, nunc verò à tertio incepit, qui anticipat quartum in breuioris temporis morbis, & post hunc quintum scripsit, vno die quarto tardiorem: sic enim fere in omnibus exemplaribus inueniet, quum quartus dies in aphorismo non sit scriptus, quamuis hic dies sit primus iudicatorius: Verum tamen ipsum nunc praetermi sit, vel ipse Hippocrates, vel qui primus librum scripsit: Si verò omnino Hippocrates illum prae teriit, hanc ob causam existimo illud fecisse, quoniam morbi plurimi peracuti, qui cum sudore iudicantur, tertio, & quinto die magis quàm quarto iudicium suscipiunt; rariores .n.

---

Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Curationum_medicinalium_centuria_prima.
