Latin
CVRATION. MEDICIN
Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima 321
Unproofread scanNot analysed yet
VIVS praedicti Coenobii Nico laus monachus edituus, temperatura atrabiliarius, aetate quadraginta octo annorum vlceribus in collo sedabatur, nec minus abscessum in capite patiebatur, quem quum primum viderem talpam esse deprehendi, &eum inter atheromata Graecis nominata adnumeraui: protinus igitur chirurgo accersito, abscessum duobus magnis vulneribus in crucem adhibitis secare iussi: ex quo sanies alba in pauca quantitate exiuit: tunc verò chirurgo consului, vt membranam caluariam tegentem: pericranium dictam, quo ad fieri posset à caluaria, siue craneo separaret, tametsi corrosam nonnullis in locis cum ipso craneo praedixeram, id quod secunda cu ratione visum est. Erat enim caluaria: multis &crebris foraminibus perforata, corrosaue, quae non tantum prima in lamina, sed secunda quoque conspiciebatur, scalpello igitur os ad duram vsque meningem perforare iussi: tandem curatione vt expedit adhibita, ossa exempta sunt, &ille ex toto intra quinque menses sanitati fuit restitutus: in medio tamen curationis, corpore rectè purgato, &optima victus ratione instituta, ad linimentum sudorem euocans eum traxi, quod ita habet. B. thuris, masticis, myrrhae, cinnamomi, zinziberis, piperis longi, sandarache Graecorum, minii, an. 3. ij.