Latin
DIEBVS DECRETOR
Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima 33
Unproofread scanNot analysed yet
sunt, qui die quarto iudicantur, &hoc à me pri mum fuit inuentum per experientiam, ob hoc ipsum quaerente quoniam dies quartus fuerat ab Hippocrate in Aphorismo praetermissus, hic autem videtur accidere, quoniam mor bi peracuti primam statim accessionem vehementissimam habent, &reliquas illis proportionales per diem tertium; Didicimus autem quòd in vehementioribus accessionibus iudicia fiunt, &quod morbi qui in diebus impari bus accessionem habent, citius iudicantur: qui vero paribus, tardant, atque ideo si etiam in principio aliquis morbus incitatur, hoc magis accidit in diebus imparibus, si tardare debeat, ad dies pares vehementiores accessiones trans feruntur: Haec itaque habeo quae dicam de die quarto: Hactenus Galenus: qui diem quartum primum decretoriorum describit, &ita illum decretorium facit, vt propter illum, tertium, &quintum decretorios appellet, vt libris de Die bus decretoriis videre est: quia si tertio die, &quinto die, iudicationes contingunt, non ob aliam cauiam contigisse Galenus tradit, nisi quia quarto diei propinqui sunt, vel vt nos pu tamus, quia septenarii naturam sapiant.