Latin
HAEC FIGVRA COLLOCANDAST
Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima 342
Unproofread scanNot analysed yet
B. olei communis lib. iij. medullae crurium bouis lib. 3. butyri recentis lib. sem. succi bryoniae, succi cyclaminis, an. lib. i. Bulliant ad lentum ignem, vsque ferè ad consumptionem suc ci, &coletur: &colaturae adde pulueris asplenos, id est, ceterach, corticum capparorum, thamarisci, seminis agni casti an. 4 . iii. misce, fiat vnguentum. Cęterum, est vnguentum hoc mirabile, quo omnes doctissimi Ferrarienses vsi sunt, inter quos numerare est, Sauonarolam, Vgonem de Senis, qui apud Ferrarienses obiit, Leonicenum, Bonaciolum, Manardum, Brasa uolum, &omnes hodie ibi artem Medicam exercentes, cum quibus nos per septennium ibidem agentes, eo quoque saepe vsi sumus, &magnum ex eius vsu obseruauimus iuuamentum.