Latin
CVRATION. MEDICIN
Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima 352
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum an praedictis biliosis febribus laborantibus syrupi frigidi recte propinentur. Tertium an in die critico pharmacum tuto aegrotanti dari possit. Primae dubitationis causa Auicenna fuit, atque omnes eius collegae, qui ardentissimas febres uenae sectione non esse curandas, earum efferuescentiam pertimentes contendunt: ita enim Auicenna Fen quarta primi, capite de Phlebotomia tradit: In febribus autem à minutione cauendum est, scilicet in iis quae uehementis sunt calefactionis, &inflammationis: cuius sententiae rationem etsi inibi clarè non reddat, ea tamen est, quam paulo inferius signauit, ne uidelicet bilis efferueat, ut iis uerbis sequentibus apparet, quu dicat. Caue ne aegrum ad unam duarum perducas rerum, scilicet humorum chalericorum ebullitionem, &frigidorum cruditatem, quam Auicennae positionem omnes hucusque scribentes secuti sunt: ueluti multi nostri temporis qui se. Aesculapios praedicant, nulla alia permoti ra tione, quam quia ita Auicenna dixit. Sunt autem ii adeo sanguisugi, ut prius aegrum mori sinant, quàm hoc auxilium admittant, non recordati Galeni uerborum libro Therapeutices nono, pauperes ditioribus citius et ocius sanescere, hac praecipue de causa, quod ex quo diuites in delitiis caeterea metae, temere vere cernere abere eum genere euen gan