Latin
CVRATION. MEDICIN
Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima 355
Unproofread scanNot analysed yet
At si asserat quis, oppositum illi uideri: quum sanguis ueluti biliosi humoris fraenum sit, quo deposito ef feruescentia maior redditur, &consequenter corpus cali dius &siccius, dico id falsum esse, quum uacuato sanguine, qui una cum bile effernebat corpus refrigeratum manere necessum est, &consequenter natura sic refrige rata, ac alleuiata, residuum edomare, ac per notas uias pellere poterit, sicut iam diximus, &Galenus saepe opere obseruauit. Caeterum ne sic in Auicennam debacchemur nec illum (ut in prouerbio est) de ponte deliciamus, quum uir Philosophus fuerit, ac medicus doctißimus, operaepre cium erit uiam inuenire, qua illum a calumnia liberemus, &eo magis quia se primum Galeni sagacißimu sectatorem polliceatur: unde illi aduersari in hac re mini mè credendum est; quum quando Galeno aduersari contendit, id aperta fronte faciat: inquit igitur Auicenna febribus ardentißimis, ac biliosis morbis periculosum esse sanguinem per uenae sectionem extrahere, quod axioma non sic in totum retiiciendum puto: quum in se ueritatem centineat. Nam febris ardens plerunque aestus tempore, aut post elapsos maximos labores gignitur, quo in tempore ex ambientis aeris efferuescentia inanitae uenae ad sese succum biliosum attrahunt: immo tum temporis ut Hip pecrati &Galeno placet libro quarte de Ratione uictus in morbis acutis, multum praedicti biliosi humoris in extima gignitur carne: quae omnia uene sectionem prohibent &eo magis quia in hoc tempore corpora sunt dissoluta, &minimè sanguinis extractionem ferunt, quòd si exequatur &uenae sectio fiat, biliosi humores extra uenas fluitantes, intra trahuntur: unde febres magis intenduntur, et aegri in uitae discrimen ueniunt, &haec est ra tio, o uiri prudentissimi, propter quam Auicenna, ac post eum Medici omnes docti tantopere sanguinis extra ctionem in iis febribus timent: praecipue quando urina cernitur subtilis citrina bilem uigentem omnino arguens HIERONTMVS.