Latin
AMATI LVSITANI
Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima 367
Unproofread scanNot analysed yet
CVRATION. MEDICIN. nem, praeter febrem putridam intermittentem, quam pati diximus, altera de nouo in no cte affligens illi superuenit, quae cum ingenti rigore, &impetu alternis noctibus inuadebat: vt difficilem admodum tantorum morborum nexum, quis dicere debeat: quia putri dae febres aperientibus indigent, destillatio verò &venae ruptura constringentibus: huc usque tamen menses consueto tempore respondebant. Caeterum, febris nocturna illa, quae alternis noctibus affligebat, &praeter aliam diurnam superuenit, tertiana appellanda est: cuius cum prima febri pituitosae naturam sapiente complicatio, hemitriteus, febris orta est: quam semitertianam Romani appellant: ex quotidiana enim siue pituitosa febri, &biliosa tertiana, hemitriteus resultat febris: quae procul dubio, malum portendit: tunc verò tantam humorum exuberantiam animaduertentes, eos quoquo modo ad expulsio nem parare decreuimus, praecipuè syrupis bi lem &pituitam respicientibus, hoc modo. B. syrupi violacei 3. i. oxymelitis . s. syrupi de endiuia an. quam. sem. &aquarum destillaticia rum vice, hoc decocto diluantur. . radicum endiuiae, petroselini ann. im. sem. capillorum veneris m. i. prunorum Damascenorum num. xii. hordei pug. i. passarum absque seminibus 3. ii. in libris duabus aquae fiat decoctio secundum artem, cuius vnciae tres prae dicto syrupo pro vice infundantur, &misce: ebibitis tandem nonnullis ex iis dictis syrupis, pharmacum ex rhabarbaro &agarico con positum obtulimus: sed non propterea perne cans morbus hic, ac carnifex cursum suum permutauit: sed in dies magis ingrauescebat: prę cipue tussis sicca illa quae nunquam separaba tur, vt credere par erat in pulmone vlcusculum aliquod esse; quanquam sputa si quae erant, nullam indicabant saniem: quia vbi est vlcus, ibi necesse est sit pus: immo sputa in aqua mersa supernatabant, &fundum non petebant, elapsis tandem nouem mensibus, inten tione habita, ad destillationem febrem: &corporis ariditatem: sequens decoctum parauimus.