Latin
AMATI LVSITANI
Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima 369
Unproofread scanNot analysed yet
bulliant in li bris sex aquae, ad consumptionem medietatis, &colentur: dibzy G Googl &colentur: cuius vncias quinque cum vna syrupi violacei, quolibet die in aurora ieiuno stomacho bibat: spinam porrò inungi, ac renes constarumue regionem hoc vnguento de lacte dicto fecimus, quod habet. B. gummi tragacanthi, gummi Arabici, ann. 3. i. infundantur in aqua rosacea per diem &noctem: &addatur olei violacei 3. j. &sem. butyri recentis 3. sem. camphorae. 3. j. misce, &in morta rio cum lacte muliebri fiat vnguentum: hoc enim vnguentum optimum est, nec quicquam foetet: vt aliud in quod medullae ossium vitu li, aut pinguedines ingrediuntur, quod &lacte asinino, vel caprino parari posset: post ebi bitum verò syrupum totum, floris cassiae nouiter extracti drachmas decem, in pulli iure dissolutas, per horam ante prandium dedimus, &benè contulit: quia febres nocturnae dictae, quae plerunque nullum seruabant ordi nem remissae fuerunt: ita vt ex toto eradicatae visae sint: sed tussis grauior &frequentior est facta: sed id in causam vertebam, quod de obturatis meatibus à syrupo aperiente fe bres remissae sunt: sed subtiliata materia, magis fluebat &destillabat, ac tussim frequentius mouebat: at quia tunc thoracis strictura maxime vrgebat, fomentum sequens parauimus: quod habet.