# Curationum medicinalium centuria prima 369

Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima, AMATI LVSITANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/amatus-lusitanus/curationum-medicinalium-centuria-prima/369
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/amatus-lusitanus/curationum-medicinalium-centuria-prima/369

bulliant in li bris sex aquae, ad consumptionem medietatis, & colentur: dibzy G Googl & colentur: cuius vncias quinque cum vna syrupi violacei, quolibet die in aurora ieiuno stomacho bibat: spinam porrò inungi, ac renes constarumue regionem hoc vnguento de lacte dicto fecimus, quod habet. B. gummi tragacanthi, gummi Arabici, ann. 3. i. infundantur in aqua rosacea per diem & noctem: & addatur olei violacei 3. j. & sem. butyri recentis 3. sem. camphorae. 3. j. misce, & in morta rio cum lacte muliebri fiat vnguentum: hoc enim vnguentum optimum est, nec quicquam foetet: vt aliud in quod medullae ossium vitu li, aut pinguedines ingrediuntur, quod & lacte asinino, vel caprino parari posset: post ebi bitum verò syrupum totum, floris cassiae nouiter extracti drachmas decem, in pulli iure dissolutas, per horam ante prandium dedimus, & benè contulit: quia febres nocturnae dictae, quae plerunque nullum seruabant ordi nem remissae fuerunt: ita vt ex toto eradicatae visae sint: sed tussis grauior & frequentior est facta: sed id in causam vertebam, quod de obturatis meatibus à syrupo aperiente fe bres remissae sunt: sed subtiliata materia, magis fluebat & destillabat, ac tussim frequentius mouebat: at quia tunc thoracis strictura maxime vrgebat, fomentum sequens parauimus: quod habet.

---

Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Curationum_medicinalium_centuria_prima.
