Latin
DIEBVS DECRETOR
Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima 39
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ii re vera reprehensio ne digni sunt, qui quum Gordonium ab errore reducere conantur, in maiorem incidunt, credentes vtique Gordonium in hac errasse as sertione, quum procul dubio, tantum abest vt erret, vt potius cum Galeno verum dicat, quod morbi sanguinei optimas plerunque, &fidissi mas, ac completas in sexto die habeant iudicationes, quia sanguinei morbi per pares terminantur dies, vt testatur Galenus libro tertio de Crisibus capite quarto, dicens: ex morbi au tem motu te sperare oportet quòd crisis vel tertio die fiet, vel quarto, vel quinto: Si quidem celer sit motus, tertio: si verò quodam modo tardior, in quinto: Si verò febris fuerit synochus, in quarto. hactenus Galenus, qui synochum in quarto, &paribus diebus terminari tradit: Videant igitur qui Galenum exacte intelligere gloriantur, quum potius nihil minus quàm illius animum perperdant, quando ille febres sanguineas in diebus paribus terminari &iudicia habere tradat: ii verò in imparibus ex illius mente potius contendant, parum alioqui animaduertentes, quòd Galenus, quum sexto die dicat, iudicationes fieri imperfectas, periculosas, infidas, malas, &pessimas, de mor bis intellexit biliosis: Secus autem de sanguineis, qui sexto die, perfecte, &cum fide, &salu briter, &sine periculo, &clare, ¬abiliter soluuntur.