Latin
DIERVS DECRETOR
Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima 45
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum, vt noscant medici, quo die morbus terminabitur, erroribus non admissis, differantque naturae ministri re vera medici, ab iis qui nomine medici tantum sunt, rerum experientia nulla fulti, &qui tantum a iusta naturae ministri appellatione absunt, vt etiam maxime contrarium nomen ipsis conueniat, hostibus videlicet, &byGe naturae ipsius, tum aegrotantium hostibus iure appellatis, scire licet, quòd si concoctionis, aut victoriae notae vndecimo die apparuerint, hoc est improuisae videantur, iudicium quarto dicimo die non fiet, sed potius septimodecimo, aut vigesimo: ita si eaedem notae septimodecimo die apparuerint, non vigesimo die mor bus iudicabitur; sed potius quarto vigesimo, aut vigesimoseptimo; Si tamen ante vndecimum diem, notae victoriae &concoctionis alicuius praeerant, &vndecimo intensiores monstrantur, ac magis apparentes, tunc scire licet, quòd morbus quartodecimo die iudicabitur, modo medicus, vt dixi, in nullo peccet, nec aeger, aut ministrorum quisquam errorem committat, quae omnia septimodecimo diei quoque euenire, scias velim: quia si victoriae, &concoctionis signa antea apparebant, &in eo intensiora, &magis clara propalantur, vigesimo die iudicatio fiet: in vulneribus capitis porro, vndecimus dies, quartumdecimum, maxime indicat, vt experientia comprobatum habeo; caeterum tradit Galenus libro secundo de Diebus decretoriis, quòd si materia vsque ad septimum diem sit cruda, quòd morbus ante vigesimum iudicari non potest, item si materia vsque ad decimumquartum cruda appareat, ante quadragesimum morbus non iudicabitur: quòd si ad vigesimum vsque materia cruditatem seruet, tunc morbus ad sexagesimum prorogabitur, nec ante iudicium habebit: in reliquis verò ordo non seruatur, quia in illis iudicium exquisitum non fit.