# Curationum medicinalium centuria prima 5

Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima, AEGROTANTEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/amatus-lusitanus/curationum-medicinalium-centuria-prima/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/amatus-lusitanus/curationum-medicinalium-centuria-prima/5

Omnibus igitur iis perspectis ac consideratis, & in ordinem dispositis, Medi cus curationem aggrediatur, prout exposcit morbus; Si tamen non nouerit morbum, extenuet regimen, vt mandat Auicenna, quia omni no morbus deoccultabitur: aut vt praecipit Hippocrates libro de Locis in homine, tunc Medicus medicamentum aegrotanti non forte ac potens prębeat, dicens; morbum si quis non cognoscat, medicamentum bibendum praebeat non forte: Si inde itaque leuior fiat, demonstrata via est, quòd gracilitatem inducendo curandus est: Si verò non leuior reddatur, sed peius habeat, contraria facienda sunt: Si non profuerit gracilem facere, tumidum facere conducet, & frequenter permutare, ita vt hoc consilio vtaris, si quis in morbis quid per

---

Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Curationum_medicinalium_centuria_prima.
