Latin
CVRATION. MEDICIN
Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima 71
Unproofread scanNot analysed yet
Dicun tur autem aquae coctiles leues, stomachum non grauantes, quas, laudantes, molles, appellant, &in quibus legumina facile coquuntur, &ab eis nullum in uentriculo grauamen persentiunt qui eas bibunt, &ut paucis dicam, Hippocra tis uerbis, illae sunt coctiles aquae, quae cito calfiunt &frige fiunt: Incoctiles uerò dicuntur, quibus omnia contraria eue niunt; ut illis Galeni temporibus eueniebant, quae è Tyburtinis mentibus, per lapideos aquaeductus, in urbem Roman educebantur. Haec Neoterici animaduertentes, carmina quaedam excogit arunt suo modo composita, in quibus bonae iquae notas describunt, quae Herculanus commentariis in Fen primam quarti Canonis Auicennae, si rectè teneo, citat, &ita habent: Fons, casus, fundus, cursus ab origine distans, Subtilis, non tecta leuis, pascibilis, aptè, Multa, &clara, parum uini toleransque saporem, Sicque &odore carens, liquens hypochendria raptim, Non rebus confecta malis residentia paruo Tempore descendit, coctum dissoluitur ipsa,