Latin
CVRATION. MEDICIN
Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima 73
Unproofread scanNot analysed yet
CVRATION. MEDICIN. Curatio quarta, habita Ferrariae, de capitis intensissimi doloris curatione. ILES qui Caietae Caesaris stipendium merebat: ętate virili, ro bustus, fortis, natura melancholi cus, ingentissimo capitis dolore cruciabatur: adeo vt oculi illi foras exire viderentur, is post consultos Neapoli tanos &Romanos medicos, quorum opera &consilio nihil quicquam profecerat Ferrariam venit, anno iam exacto quo primum dolore isto vexari coepit; ad quem accersitus, percunctor, an nouerit ille originem, vnde morbus euenire possit; vel potius senserit aliquando in pudendis, vel capite hulcus, aut quauis alia corporis parte foedationem aliquam: omnia negat. Inquiro anteactas curationes plures, &varias, per doctissimos quosque medicos adhibi tas, demum contra atrocissimum morbum adorior; quem à Gallica scabie originem traxisse su spicari iam coeperam, quod postea ita esse com peri. Coepi igitur medicamenta ad morbum facientia dare, inter quę Catapotia Alexandri, quae à nitro denominationem habent numerare est, quibus non semel sed bis &quater purgatus fuit, post quas vniuersales euacuatio nes, ad particulares descendi, cum cucurbitulis, vesicatoriis, embrochis, lixiuiis, tum &rubrificantibus, demum ad Guaiaci decoctum perueni.