Latin
AMATI LVSITANI
Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima 77
Unproofread scanNot analysed yet
Intelligendum igitur, axioma Aristotelicum illud uenit, uermes in stomacho non gignuntur, id est uermes in stomacho, uel ore uentriculi, bene disposito &in quo putredo non adest, non gignuntur: Secus autem in male affecto, &putrescente pituita abundante. Caeterum lumbricorum omnium tres sunt species, nam alii dicuntur longi, siue rotundi, aut teretes, qui plerunque in gracilioribus intestinis, &stomacho gignuntur, terrestribus lumbricis similes, qui saepe per os, &aliquando per nares elici uisi sunt, Alii uerò cucumerini siue cucurbitini dicuntur ἀσκαριδες Graecis uocati, qui in recto intestino plerunque conspiciuntur, sic cucumerini dicti, quòd cucumeris seminibus similes sint. Tertii uerò, lati dicuntur lumbrici, meritò longi dicendi, quia ingentis &immensae sint longitudinis, quos Plinius, non tineas, ut uetus habet lectio, sed toenias, id est fascias, appellat, qui &si immensae longitudinis reperiantur, inueniuntur quoque lati dicti in stomacho plerunque domicilium habentes, ut testatur Hippocrates libro quarto de Morbis quos cucu merinos, uel cucurbitinos ibidem quoque appellat qui ueluti &toeniae, non ramenta aut intestinorum pelliculae in uermes uersae sunt, ut autumant Aetius, &Paulus, sed po tius ex putida &pituitosa materia gignuntur.