# Curationum medicinalium centuria prima 85

Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima, AMATI LVSITANI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/amatus-lusitanus/curationum-medicinalium-centuria-prima/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/amatus-lusitanus/curationum-medicinalium-centuria-prima/85

cum caeteri medici. At haec, non omnibus scripta esse uola mus, sed iis tantum qui medicinam magno cum iudicio exercent: caeteri autem communes medici uel homines flagitiosißimi nefaria cupiditate detenti ab hoc operae fugiant. apprime monemus, non minusque hominum illud genus quo uis aere Dodonaeo loquacius, quod praeter syllogismos, sophismata, corollaria, suppositiones, ac tricas, uel suiscepticas calculationes nihil adferre norunt. Ne tamen illotis quòd aiunt manibus sic à quartanae curatione descendamus, scire licet, quòd quartana affecti, in principio morbi leuiter tractandi sunt, nec tum temporis illis fortis aliqua euacuatio adhibenda nec cum clysteri nisi fortè sanguis uehementer superabundauerit: tunc uerò uena incisa lienari, si sanguis niger & crassus uideatur, qualis in iis praecipue qui liene laborant, audacius mittendus est. In initio igitur, pro bilis atrae purgatione non transcendes sirupum de epithimo cum decocto sene, quod maximam habet in hoc casu praero gatiuam, aut caßiam fistularem, uel diacatholiconem: dein f iii dibzy G Ge de calidis & humidis alterare, ut sirupo de pomis saporis regis, de boragine, de uulgari buglossa, de lupulis, de fumoterrae, alijsue modice calidis uel frigidis.

---

Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Curationum_medicinalium_centuria_prima.
