Latin
AMATI LVSITANI
Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima 89
Unproofread scanNot analysed yet
Ab aqua omnino in potu fugiant, ni si scolopendrio ceteras dicta herba, incocta fuerit, aut thamarisco. Verum linguam ceruinam, philitim dictam, à consortio harum herbarum eliminandam, utpote contrarias uires habentem, crediderim. Caeterum, acetum melancholicis, &quartana affectis infestum esse, docuit Galenus, qui in quartana incidere nec aceto, nec oxymelite, nec syrupis acetosis unquam praecepit: quia ut primo libro de Facult. simpl. med. capite trigesimoprimo tradit, fermentationem facit, &melancholiam attollit, atque multiplicat, quae omnia ante illum Hippocrates dixerat libro tertio de Ratione uictus in morbis acutis, ubi iterum Galenus Cait, acetum melancholicis aduersißimum esse, maximè mulieribus, quibus accedet uteri laesio: proinde quum Galenus acetum infestum esse nouerit, iis quibus toto corpore atraλυπίς biliarius redundat humor, aut qui temperaturam sortiti α λα (sunt melancholicam, eo in quartana incidere nunquam au αλια ἀυτε sus fuit, contentus alioqui salsamentis, sinapi, pipere, diospoli PIA Celtico, diatrium pipereone, et aliis similibus, operationem hanc complere potentibus.