Latin
AEGROTANTEM
Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima 9
Unproofread scanNot analysed yet
Scientes nimirum ante criticum diem perturbationem &anxietatem maximam fieri, quia medicus velut iudex residet in tribunali, ante quem duo litigantes accedunt, morbus scilicet, &natura: Quorum vnus alteri dicit, en vin eo, alter inquit, non vincis; sed ego: at vbi ingressi fuerint, &silentium indictum, discernit iudex, &sic loquitur: Ille vincit, &quod antea fuit litigiosum, postmodum efficitur quietum: Sed in iis promptum, &exercitatum medicum, qui calidam incolit regionem, esse non dubito: secus autem qui frigidam habitat, quum in regione calida crises plures percipiuntur, vt Hispania, &Aphri ca quarto &quinto climati subiacentibus; In Germania verò regione frigida, sexto &ferè septimo climati supposita rarò crises fiunt, vt per septennium exactè annotauimus. Nam vt de regione ad regionem &climate ad clima dicimus, ita quoque de aëre ad aërem differentiam extare quis intelligere debet, quum Ferrariae,