# de Mysteriis 1.63-68

Ambrosius, de Mysteriis, 1.63 to 1.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/de-mysteriis/1.63

48. Considera nunc (De Consec. dist. 2, c. Revera, § Considera) utrum praestantior sit panis angelorum, an caro Christi, quae utique corpus est vitae. Manna illud e coelo, hoc supra coelum; illud coeli, hoc Domini coelorum: illud corruptioni obnoxium, si in diem alterum servaretur; hoc alienum ab omni corruptione, quod quicumque religiose gustaverit, corruptionem sentire non poterit. Illis aqua de petra fluxit (Exod. XVII, 6), tibi sanguis e Christo (Joan.VI, 55 et seq.): illos ad horam satiavit aqua, te sanguis diluit in aeternum. Judaeus bibit, et sitit: tu cum biberis, sitire non poteris: et illud in umbra, hoc in veritate. 49. Si illud quod miraris, umbra est; quantum istud est, cujus et umbram miraris! Audi quia umbra est quae apud patres facta est: Bibebant, inquit, de consequenti eos petra: petra autem erat Christus. Sed non in pluribus eorum complacitum est Deo; nam prostrati sunt in deserto (I Cor. X, 4, 5). Haec autem in figura facta sunt nostra. Cognovisti praestantiora; potior est enim lux quam umbra, veritas quam figura, corpus auctoris quam manna de coelo. CAPUT IX. Ne quis externa perculsus specie, in fide fluctuet, plurimis exemplis, quibus mutatam aut victam fuisse naturam constat, in medium allatis, e pane veram Christi carnem fieri evincit. Postremo nonnullis quae ad effectus ejus, utentium dispositiones ac similia pertinent, figurate propositis, tractatum claudit. 50. Forte dicas: Aliud video, quomodo tu mihi asseris quod Christi corpus accipiam? Et hoc nobis adhuc superest ut probemus. Quantis igitur utimur exemplis! Probemus non hoc esse quod natura formavit, sed quod benedictio consecravit: majoremque vim esse benedictionis quam naturae; quia benedictione etiam natura ipsa mutatur. 51. Virgam tenebat Moyses, projecit eam, et facta est serpens (Exod. IV, 3, 4). Rursus prehendit caudam serpentis, et in virgae naturam revertit. Vides igitur prophetica gratia bis mutatam esse naturam et serpentis et virgae? Currebant Aegypti flumina puro aquarum meatu, subito de fontium venis sanguis coepit erumpere; et non erat potus in fluviis (Exod. VII, 20 et seq.). Rursus a prophetae prece cruor cessavit fluminum, aquarum natura remeavit. Circumclusus undique erat populus Hebraeorum, hinc Aegyptiis vallatus, inde mari clausus: virgam levavit Moyses, separavit se aqua, et in murorum specie congelavit, atque inter undas via pedestris apparuit (Exod. XIV, 21 et seq.). Jordanis retrorsum conversus contra naturam in sui fontis revertit exordium (Jos. III, 16). Nonne claret naturam vel maritimorum fluctuum vel fluvialis cursus esse mutatam? Sitiebat populus patrum, tetigit Moyses petram, et aqua de petra fluxit. Numquid non praeter naturam operata est gratia, ut aquam vomeret petra, quam non habebat natura? Merrha fluvius amarissimus erat, ut sitiens populus bibere non posset. Misit Moyses lignum in aquam, et amaritudinem suam aquarum natura deposuit (Exod. XV, 23 et seq.), quam infusa subito gratia temperavit. Sub Elisaeo propheta uni ex filiis prophetarum excussum est ferrum de securi, et statim mersum est. Rogavit Elisaeum, qui amiserat ferrum: misit etiam Elisaeus lignum in aquam, et ferrum natavit (IV Reg. VI, 6). Utique et hoc praeter naturam factum cognoscimus; gravior est enim ferri species, quam aquarum liquor.

---

Ambrosius, de Mysteriis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose/mysteriis.html.
