Latin · ~8 min
1.8 to 1.12
Ambrosius, Epistula ad Sororem 1.8-12
Not analysed yet
[8] horrebam quippe animo, cum armatos ad basilicam ecclesiae occupandam missos cognoscerem: ne, dum basilicam vindicant, aliqua strages fieret, quae. in perniciem totius vergeret civitatis. orabam, ne tantae urbis vel totius Italiae busto superviverem; detestabar invidiam fundendi cruoris; offerebam iugulum meum. aderant Gothi tribuni; adoriebar eos dicens: "propterea vos possessio Romana suscepit, ut perturbationis publicae vos praebeatis ministros? quo transibitis, si haec deleta fuerint?" [9] exigebatur a me, ut compescerem populum. referebam in meo iure esse, ut non excitarem, in Dei manu, uti mitigaret; postremo si me incentorem putaret, iam in me vindicari oportere vel abduci me in quas vellet terrarum solitudines. his dictis illi abierunt; ego in basilica veteri totum exegi diem. inde domum cubitum me recepi, ut, si quis abducere vellet, inveniret paratum. [10] ante lucem ubi pedem limine extuli, circumfuso milite 1occupatur basilica. idque a militibus imperatori mandatum dicitur, ut, si prodire vellet, haberet copiam; se tamen praesto futuros, si viderent eum cum catholicis convenire -alioquin se ad eum coetum, quem Ambrosius cogeret, transituros. prodire de Arianis nullus audebat, quia nec quisquam de civibus erat, pauci de familia regia, nonnulli etiam Gothi. quibus ut olim plaustra sedes erat, ita nunc plaustrum ecclesia est. quocumque femina ista processerit, secum suos omnes coetus vehit. [11] circumfusam basilicam esse gemitu populi intellexi. sed dum leguntur lectiones, intimatur mihi plenam populi esse basilicam etiam novam; maiorem videri plebem, quam cum essent omnes liberi; lectorem efflagitari. quid plura? milites ipsi, qui videbantur occupasse basilicam cognito, quod praecepissem -ut abstinerentur a communionis consortio -,ad conventum hunc nostrum venire coeperunt. [12] quibus visis turbantur mulierum animi, proripit se una. ipsi tamen milites se ad orationem venisse, non ad proelium loquebantur. clamavit aliqua populus: quam moderate, quam constanter, quam fideliter poscebat, ut ad illam pergeremus basilicam! in illa quoque basilica fertur quod populus praesentiam flagitabat meam.