# Epistulae Variae 1.145-148

Ambrosius, Epistulae Variae, Lines 1.145-1.148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/epistulae-variae/1.145

12. 'Absint ab aerarii vestri puritate ista compendia. Fiscus bonorum principum non sacerdotum damnis, sed hostium spoliis augeatur. Ullumne lucrum compensat invidia? Et quia avaritia in mores vestros non cadit, hoc miseriores sunt, quibus subsidia vetera decerpta sunt. Etenim sub imperatoribus, qui alieno abstinent, qui resistunt cupiditati, ad solam detrahitur amittentis injuriam, quod desiderium non movet auferentis.
13. 'Agros etiam virginibus et ministris deficientium voluntate legatos fiscus retentat. Oro vos, justitiae sacerdotes, ut urbis vestrae sacris reddatur privata successio. Dictent testamenta securi, et sciant sub principibus non avaris stabile esse, quod scripserint. Delectet vos ista felicitas generis humani, coepit causae hujus exemplum sollicitare morientes. Ergo Romanae religiones sub Romana jura non pertinent? Quod nomen accipiet ablatio facultatum, quas nulla lex, nullus casus fecit caducas? Capiunt legata liberti, servis testamentorum justa commoda non negantur: tantum nobiles virgines, et fatalium sacrorum ministri excluduntur praediis haereditate quaesitis? Quid juvat saluti publicae castum corpus dicare, et imperii aeternitatem coelestibus fulcire praesidiis, armis vestris, aquilis vestris amicas applicare virtutes, pro omnibus efficacia vota suscipere, et jus cum omnibus non habere? Itaque melior est servitus, quae hominibus impenditur? Rempublicam laedimus, cui numquam expedit ut ingrata sit.
14. 'Nemo me putet solam causam religionum tueri: ex hujusmodi facinoribus orta sunt cuncta Romani generis incommoda. Honoraverat lex parentum vestales virgines, ac ministros deorum, victu modico, justisque privilegiis: Stetit muneris hujus integritas usque ad degeneres trapezitas, qui ad mercedem vilium bajulorum sacrae castitatis alimenta verterunt. Secuta est hoc factum fames publica, et spem provinciarum omnium messis aegra decepit. Non sunt haec vitia terrarum. Nihil imputamus astris. Nec rubigo segetibus obfuit, nec 832 avena fruges necavit: sacrilegio annus exaruit; necesse enim fuit perire omnibus, quod religionibus negabatur.
[0C] 15. 'Certe si est hujus mali aliquod exemplum, imputemus tantam famem viribus annorum: Gravis hanc sterilitatem aura constrinxit: silvestribus arbustis vita producitur, et rursus ad Dodonaeas arbores plebis rusticae inopia convolavit. Quid tale provinciae pertulerunt, cum religionum ministros honor publicus pasceret? Quando in usum hominum concussa quercus, quando vulsae sunt herbarum radices, quando alternos regionum defectus deseruit fecunditas mutua; cum populo et virginibus sacris [1A] communis esset annona? Commendabat enim terrarum proventus victus antistitum, et remedium magis, quam largitas erat. An dubium est semper pro copia omnium datum, quod nunc inopia omnium vindicavit?

---

Ambrosius, Epistulae Variae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose/epistvaria.html.
