# Epistulae Variae 1.149-155

Ambrosius, Epistulae Variae, Lines 1.149-1.155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/epistulae-variae/1.149

16. 'Dicet aliquis sumptum publicum denegatum alienae religionis impendiis. Absit a bonis principibus ista sententia; ut quod de communi quibusdam tributum est, in jure fisci esse videatur. Nam cum respublica de singulis constet; quod ab ea proficiscitur, sit rursus proprium singulorum. Omnia regitis, sed suum cuique servatis: plusque apud vos justitia. quam licentia valet. Consulite certe munificentiam vestram, an haec publica velit existimari, quae in alios transtulistis? Semel honori urbis delata compendia desinunt esse tribuentium: et quod a principio beneficium fuit, usu atque aetate fit debitum. Inanem igitur metum divino animo vestro tentat incutere, si quis asserit conscientiam vos habere praebentium, nisi detrahentium subieritis invidiam.
17. 'Faveant clementiae vestrae sectarum omnium arcana praesidia: et haec maxime, quae majores vestros aliquando juverunt, vos defendant, a nobis colantur. Eum religionum statum petimus, qui divo parenti culminis vestri servavit imperium, qui fortunato principi legitimos suffecit haeredes. Spectat senior ille divus ex arce siderea lacrymas sacerdotum, et se culpatum putat more violato, quem libenter ipse servavit.
[1C] 18. 'Praestate etiam divo fratri vestro alieni consilii correctionem: tegite factum quod senatui displicuisse nescivit; Siquidem constat ideo exclusam legationem, ne ad eum judicium publicum perveniret. Pro existimatione est temporum superiorum, ut non dubitetis abolere, quod probatum est principis non fuisse.'
EPISTOLA XVIII.
Relationi Symmachi respondet AMBROSIUS, et post conciliatam sibi VALENTINIANI benevolentiam, tria in eadem relatione praecipua capita aggreditur. Nam prosopopoeiae qua Roma priscos suos ritus poscere fingebatur, alia ejusdem Romae contraria efflagitantis opponitur, cum Vestalibus et sacrificulis virgines sacrae et Christi sacerdotes comparantur, ac tandem quod sublatas illas ceremonias famem ultam fuisse dictitabatur, id vanum esse invictissimis argumentis demonstratur.
AMBROSIUS episcopus beatissimo principi, et clementissimo imperatori VALENTINIANO augusto.
1. Cum vir clarissimus praefectus urbis Symmachus ad clementiam tuam retulisset, ut ara quae de urbis Romae curia sublata fuerat, redderetur loco; et tu, imperator, licet adhuc in minoris aevi tirocinio florentibus novus annis, fidei tamen virtute veteranus obsecrata gentilium non probares; eodem, Quo comperi, puncto libellum obtuli: quo licet comprehenderim, quae suggestioni necessaria viderentur; poposci tamen exemplum mihi relationis dari.

---

Ambrosius, Epistulae Variae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose/epistvaria.html.
