# Epistulae Variae 1.162-166

Ambrosius, Epistulae Variae, Lines 1.162-1.166. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/epistulae-variae/1.162

8. Uno, inquit, itinere non potest perveniri ad tam grande secretum. Quod vos ignoratis, id nos Dei voce cognovimus. Et quod vos suspicionibus quaeritis, nos ex ipsa sapientia Dei et veritate compertum habemus. Non congruunt igitur vestra nobiscum. Vos pacem diis vestris ab imperatoribus obsecratis, nos ipsis imperatoribus a Christo pacem rogamus. Vos manuum vestrarum adoratis opera, nos injuriam ducimus omne quod fieri potest, Deum putari. Non vult se Deus in lapidibus coli. Denique etiam ipsi philosophi vestri ista riserunt.
9. Quod si vos ideo Christum Deum negatis; quia illum mortuum esse non creditis (nescitis enim quod mors illa carnis fuerit, non divinitatis, quae fecit ut credentium jam nemo moriatur) quid vobis imprudentius, qui contumeliose colitis, et honorifice derogatis; vestrum enim Deum lignum putatis. O contumeliosa reverentia! Christum mori potuisse non creditis. O honorifica pervicacia!
10. Sed vetera, inquit, reddenda sunt altaria simulacris, ornamenta delubris. Reposcantur haec a consorte superstitionis: christianus imperator aram solius Christi didicit honorare. Quid manus pias et ora fidelia ministerium suis cogunt sacrilegis exhibere? Vox imperatoris nostri Christum resultet, et illum solum, quem sentit, loquatur; quia cor regis in manu Dei (Prov. XXI, 1). Numquid imperator gentilis aram Christo levavit? Dum ea quae fuerunt, reposcunt, exemplo suo admonent quantum christiani imperatores religioni, quam sequuntur, debeant deferre reverentiae; quando gentiles superstitionibus suis omnia detulerunt.
11. Dudum coepimus, et jam sequuntur exclusos. Nos sanguine gloriamur, illos dispendium movet. Nos haec victoriae loco ducimus, illi injuriam putant. Numquam nobis amplius contulerunt, quam cum verberari christianos atque proscribi ac necari juberent. Praemium fecit religio, quod perfidia putabat esse supplicium. Videte magnanimos. Per injurias, per inopiam, per supplicium nos crevimus: illi ceremonias suas sine quaestu manere posse non credunt.
836 11. Habeant, inquit, Vestales virgines immunitatem suam. Dicant hoc, qui nesciunt credere, quod possit esse gratuita virginitas: provocent lucris, Qui diffidunt virtutibus. Quantas tamen illis virgines praemia promissa fecerunt? Vix septem Vestales capiuntur puellae. En totus numerus quem infulae vittati capitis, purpuratarum vestium murices, pompa lecticae ministrorum circumfusa comitatu, privilegia maxima, lucra ingentia, praescripta denique pudicitiae tempora coegerunt.

---

Ambrosius, Epistulae Variae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose/epistvaria.html.
