Latin · ~8 min
Lines 1.167-1.169
Ambrosius, Epistulae Variae 1.167-169
Not analysed yet
12. Attollant mentis et corporis oculos, videant plebem pudoris, populum integritatis, concilium virginitatis. Non vittae capiti decus, sed ignobile velamen usui, nobile castitati: non exquisita, sed abdicata lenocinia pulchritudinis: non illa purpurarum insignia, non luxus deliciarum, sed usus jejuniorum: non privilegia, non lucra: omnia postremo talia, ut revocari a studio putes, dum exercentur officia. Sed dum exercetur officium, studium provocatur. Suis castitas cumulatur dispendiis. Non est virginitas, quae pretio emitur, non virtutis studio possidetur: non est integritas quaecumque in auctione nummario ad tempus licitatur compendio. Prima castitatis victoria est facultatum cupiditates vincere; quia lucri studium tentamentum pudoris est. Ponamus tamen subsidia largitatum conferenda virginibus. Quae christianis munera redundabunt? quod tantas opes sufficiet aerarium? Aut si arbitrantur solis Vestalibus conferendum, non pudet, ut qui totum sibi sub imperatoribus gentilibus vindicarunt, iidem sub principibus christianis non putent nobis sortem debere esse communem.
13. Sacerdotibus quoque suis et ministris queruntur alimenta publica non deberi. Quantus hinc verborum tumultus increpuit? At contra, nobis etiam privatae successionis emolumenta recentibus legibus denegantur, et nemo conqueritur; non enim putamus injuriam, quia dispendium non dolemus. Si privilegium quaerat sacerdos, ut onus curiale declinet, patria atque avita et omnium facultatum possessione cedendum est. Quomodo hanc gentiles, si haberent, ingravarent querelam, quod sacerdos ferias ministerii sui emat totius patrimonii sui damno, et privati universae commoditatis dispendio usum publici mercetur obsequii: praetendens communis salutis excubias, domesticae inopiae se mercede soletur; quia ministerium non vendidit, sed gratiam comparavit.
14. Conferet causas. Vos excusare vultis decurionem, cum Ecclesiae excusare non liceat sacerdotem. Scribuntur testamenta templorum ministris, nullus excipitur profanus, nullus 837 ultimae conditionis, nullus prodigus verecundiae: soli ex omnibus clerico commune jus clauditur, a quo solo pro omnibus votum commune suscipitur, officium commune defertur: nulla legata vel gravium viduarum, nulla donatio. Et ubi in moribus culpa non deprehenditur; tamen officio mulcta praescribitur. Quod sacerdotibus fani legaverit christiana vidua, valet: quod ministris Dei, non valet. Quod ego non ut querar, sed ut sciant quid non querar, comprehendi; malo enim nos pecunia minores esse, quam gratia.