# Epistulae Variae 1.174-178

Ambrosius, Epistulae Variae, Lines 1.174-1.178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/epistulae-variae/1.174

Quae autem aequitas, ut paucis sacerdotibus dolentes victum negatum, ipsi omnibus denegarent; cum inclementior esset vindicta, quam culpa? Non est igitur idonea, quae tantam aegritudinem mundi fallentis causa constrinxerit; ut virentibus segetibus subito spes anni adulta moreretur.
19. Et certe ante plurimos annos templorum jura toto orbe sublata sunt: modone demum diis gentilium venit in mentem suas injurias ultum ire? Propterea nec assueto cursu Nilus intumuit, ut Urbicorum sacerdotum dispendia vindicaret, qui non vindicavit suorum?
20. Esto tamen si superiore anno deorum suorum injurias vindicatas putant, cur praesenti anno contemptui fuere? Jam enim nec herbarum vulsis radicibus rusticana plebs pascitur, nec baccae silvestris explorat solatia; nec cibum de sentibus rapit: sed operum laeta felicium, dum messes suas et ipsa miratatur, explevit voti satietate jejunium: usurarios nobis reddidit terra proventus.
21. Quis ergo tam novus humanis usibus vices stupeat annorum? Et tamen etiam superiore anno plerasque novimus provincias redundasse fructibus. De Galliis quid loquar solito ditioribus? Frumentum Pannoniae, quod non severant, vendiderunt: et secunda Rhetia fertilitatis suae novit invidiam; nam quae solebat tutior esse jejunio, fecunditate hostem in se excitavit: Liguriam Venetiasque autumni frumenta paverunt. Ergo nec ille sacrilegio annus exaruit, et iste fidei fructibus annus effloruit. Negent etiam quod largo fetu vineae redundaverint. 839 Itaque et messem feneratam recepimus, et liberalioris vindemiae beneficia possidemus.
22. Postremus superest et maximus locus, utrum ea quae vobis profuerint, imperatores, restituere subsidia debeatis; ait enim: Vos defendant, a nobis colantur. Hoc est, fidelissimi Principes, quod ferre non possumus; quia exprobrant nobis vestro se nomine diis suis supplicare, et vobis non mandantibus, sacrilegium immane committunt, dissimulationem pro consensu interpretantes. Sibi habeant praesidia sua: suos si possunt, illa defendant. Nam si iis a quibus coluntur, auxilio esse non possunt; quomodo possunt vos defendere, a quibus non coluntur?

---

Ambrosius, Epistulae Variae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose/epistvaria.html.
