# Epistulae Variae 1.19-23

Ambrosius, Epistulae Variae, Lines 1.19-1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/epistulae-variae/1.19

3. Mare est Scriptura divina, habens in se sensus profundos, et altitudinem propheticorum aenigmatum: in quod mare plurima introierunt flumina. Sunt ergo et fluvii dulces atque perspicui, sunt et fontes nivei, qui saliant in vitam aeternam (Joan. IV, 14): sunt et sermones boni, sicut favi mellis (Prov. XVI, 24): et gratae sententiae, quae animos audientium spiritali quodam potu irrigent, et praeceptorum moralium suavitate mulceant. Diversa igitur Scripturarum divinarum fluenta. Habes quod primum bibas, habes quod secundum, habes quod postremum.
4. Collige aquam Christi, illam quae laudat Dominum (Psal. CXLVIII, 5). Collige aquam de pluribus locis, quam effundunt nubes propheticae (Eccl. XI, 3). Quicumque colligit de montibus aquam, atque ad se trahit, vel haurit e fontibus et ipse rorat sicut nubes. Imple ergo gremium mentis tuae; ut terra tua humescat, et domesticis irrigetur fontibus. Ergo qui multa legit et intelligit, impletur: qui fuerit impletus, alios rigat; ideoque Scriptura dicit: Si impletae fuerint nubes, pluviam in terram effundent (Ibid.).
5. Sint ergo sermones tui proflui, sint puri, et dilucidi; ut morali disputatione suavitatem infundas populorum auribus, et gratia verborum tuorum plebem demulceas; ut volens quo ducis, sequatur. Quod si aliqua vel in populo vel in aliquibus contumacia, vel culpa est, sint sermones tui hujusmodi, ut audientem stimulent, compungant male conscium: Sermones enim sapientium tamquam stimuli (Eccl. XII, 11). Stimulavit et Dominus Jesus Saulum, cum esset persecutor. Quam salutaris fuerit stimulus, considera, qui ex persecutore apostolum fecit, dicendo: Durum 756 est tibi, ut adversus stimulum calces (Act. IX, 5).
6. Sunt etiam sermones sicut lac, quos infudit Paulus Corinthiis (I Cor. III, 2); qui enim fortiorem cibum epulari non queunt, succo lactis ingenii sui exercent infantiam.
7. Alloquia tua plena intellectus sint. Unde et Salomon ait: Arma intellectus labia sapientis (Prov. XIV, 3); et alibi: Labia tua alligata sint sensu (Prov. XV, 5), id est, fulgeat sermonum tuorum manifestatio, intellectus coruscet, et alloquium tuum atque tractatus aliena non indigeat assertione: sed sermo tuus velut armis suis sese ipse tueatur, nec ullum verbum tuum in vanum exeat, et sine sensu prodeat. Est enim alligatura, quae constringere solet animorum vulnera: quam si quis rejicit, desperatam sui prodit salutem (Esai. I, 6). Et ideo circa eos qui gravi ulcere vexantur, utere oleo sermonis, quo foveas mentis duritiam: appone malagma, adjunge alligaturam salutaris praecepti; ut vagos et fluctuantes circa fidem, vel disciplinae observantiam nequaquam soluto animo et remisso vigore patiaris perire.

---

Ambrosius, Epistulae Variae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose/epistvaria.html.
