# Epistulae Variae 1.237-239

Ambrosius, Epistulae Variae, Lines 1.237-1.239. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/epistulae-variae/1.237

16. Plerique narrabant percussores praemissos, poenam mortis esse decretam: nec illa timeo, et ista non desero. Quo enim abibo, ubi non omnia plena gemitus sint, atque lacrymarum; quando per Ecclesias jubentur ejici catholici sacerdotes, resistentes gladio feriri, curiales 868 proscribi omnes, nisi mandatum impleverint? Et haec episcopi manu scripta et ore dictata, qui se ut probaret doctissimum, vetus non omisit exemplum, legimus enim in propheta quod viderit falcem volantem (Zach. 5, 1): hanc imitatus Auxentius gladium volantem per omnes urbes direxit. Et Satanas transfigurat se in angelum lucis, et in malum imitatur ejus potentiam (II Cor. XI, 14).
17. Tu, Domine Jesu, uno momento mundum redemisti: Auxentius uno momento tot populos, quod in ipso est, trucidabit, alios gladio, alios sacrilegio? Meam basilicam petit cruento ore, sanguinolentis manibus. Cui bene praesens respondit lectio: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16)? id est, non convenit paci et furori, non convenit Christo et Belial (II Cor. VI, 15). Meministis etiam quod lectum est hodie Nabuthe (22, q. 8, c. Convenior, � Nabuthe), sanctum virum possessorem vineae suae, interpellatum petitione regia, ut vineam suam daret; ubi rex, succisis vitibus, olus vile sereret, eumque respondisse: Absit ut ego patrum meorum tradam haereditatem; regem contristatum esse, quod sibi esset alienum jus relatione justa negatum, sed muliebri consilio deceptum. Nabuthe vites suas vel proprio cruore defendit (III Reg. XXI, 1 et seq.). Si ille vineam non tradidit suam, nos trademus Ecclesiam Christi?
18. Quid igitur a me responsam est contumaciter? Dixi enim conventus: Absit a me ut tradam Christi haereditatem. Si ille patrum haereditatem non tradidit, ego tradam Christi haereditatem? Sed et hoc addidi: Absit ut tradam haereditatem patrum, hoc est, haereditatem Dyonisii, qui in exsilio in causa fidei defunctus est, haereditatem Eustorgii confessoris, haereditatem Myroclis, atque omnium retro fidelium episcoporum. Respondi ego, quod sacerdotis est: quod imperatoris est, faciat imperator. Prius est ut animam mihi, quam fidem auferat.

---

Ambrosius, Epistulae Variae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose/epistvaria.html.
