Latin · ~8 min
Lines 1.240-1.242
Ambrosius, Epistulae Variae 1.240-242
Not analysed yet
19. At cui tradam? Praesens lectio Evangelii docere nos debet, quid petatur, a quibus petatur. Audistis nempe legi, quod cum Christus super pullum asinae sederet, clamabant pueruli, et moleste ferebant Judaei (Luc. XIX, 35). Denique interpellaverunt Dominum Jesum, dicentes ut faceret eos tacere; respondit: Si hi tacuerint, lapides clamabunt (Ibid. ,40). Deinde ingressus templum, ejecit nummularios, et cathedras, et columbas vendentes in templo Dei. Lectio nempe ista nulla 869 nostra dispositione recitata est, sed casu: quae praesentibus bene aptatur temporibus. Semper ergo Christi laudes verbera perfidorum sunt. Et nunc cum laudatur Christus, dicunt haeretici quia seditio commovetur: dicunt haeretici quia his mors parabatur; et vere mortem habent in laudibus Christi. Quomodo enim laudes ejus ferre possunt, cujus infirmitatem praedicant? Itaque et hodie cum laudatur Christus, Arianorum amentia verberatur.
20. Geraseni praesentiam Christi ferre non poterant (Luc. VIII, 37), isti pejores Gerasenis nec laudationem Christi sustinere possunt. Vident pueros Christi gloriam concinentes; quia scriptum est: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Psal. VIII, 3). Irrident istam aetatulam fidei plenam, cum dicunt: Ecce quid clamant? Sed respondit iis Christus: Si hi tacebunt, lapides clamabunt (Luc. XIX, 35), hoc est, fortiores clamabunt, clamabunt et juvenes, clamabunt et maturiores, clamabunt et senes: isti lapides ad illum jam solidati lapidem, de quo scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22).
21. His igitur laudationibus invitatus templum suum Christus ingreditur, et flagellum prehendit, et ejicit de templo nummularios (Joan. II, 15). Non patitur enim in suo templo pecuniae esse vernaculos, non patitur in suo templo esse eos, qui vendant cathedras. Quid sunt cathedrae, nisi honores? Quid sunt columbae, nisi simplices mentes, vel animae fidem candidam et puram sequentes? Ego ergo inducam in templum, quem Christus excludit? Jubetur enim exire, qui dignitates vendit et honores: jubetur exire, qui vendere vult simplices mentes fidelium.