# Epistulae Variae 1.243-245

Ambrosius, Epistulae Variae, Lines 1.243-1.245. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/epistulae-variae/1.243

22. Ergo Auxentius ejicitur, Mercurinus excluditur. Unum portentum est, duo nomina. Etenim ne cognosceretur quis esset, mutavit sibi vocabulum; ut quia hic fuerat Auxentius episcopus Arianus, ad decipiendam plebem, quam ille tenuerat, se vocaret Auxentium. Mutavit ergo vocabulum, sed perfidiam non mutavit: exuit lupum, sed induit lupum. Nihil prodest quod mutavit nomen: quid sit agnoscitur. Alius in Scythiae partibus dicebatur, alius hic vocatur: nomina pro regionibus habet. Habet ergo jam duo nomina; et si hinc alio perrexerit, habebit et tertium. Quomodo enim patietur ut maneat ei vocabulum ad tanti sceleris indicium: Minora fecit in Scythia; et ita erubuit, ut mutaret vocabulum: sceleratiora hic ausus est; et volet, quocumque perrexerit, nomine suo prodi? Tantorum populorum sanguinem manu sua scribet, et poterit consistere animo?
23. Paucos excludebat Dominus Jesus de templo suo, Auxentius nullum reliquit. De templo suo Jesus flagello ejicit, Auxentius gladio: Jesus flagello, Mercurinus securi. Pius Dominus flagello 870 exturbat sacrilegos; nequam persequitur pios ferro. De quo bene dixistis hodie: Leges suas secum ferat. Feret, etiamsi nolit: feret conscientiam suam, etsi non fert chartulam: feret sanguine inscriptam animam suam, etsi atramento inscriptam epistolam non feret. Scripta est, Juda, culpa tua graphio ferreo et ungue adamantino, et scripta in pectore tuo (Jerem. VII, 1), hoc est, ibi scripta, unde processit.
24. Is mihi etiam audet mentionem facere tractandi, plenus sanguinis, plenus cruoris? Qui quos non potuerit sermone decipere, eos gladio putat esse feriendos, cruentas leges ore dictans, manu scribens, et putans quod lex fidem possit hominibus imperare. Non audivit et id quod hodie dictum est: Quoniam non justificatur homo ex operibus Legis; (Galat. II, 16), aut: Per Legem Legi mortuus sum, ut Deo vivam (Ibid., 19), id est, per legem spiritalem interpretationi Legis est mortuus corporali. Et nos per legem Domini nostri Jesu Christi moriamur huic legi, quae sancit decreta perfidiae. Non lex Ecclesiam congregavit, sed fides Christi. Lex enim non est ex fide: Justus autem ex fide vivit (Galat. III, 11). Justum ergo fides, non lex facit; quia non est per legem justitia, sed per fidem Christi. Qui autem fidem repudiat, et legis jura praescribit, ipse se testatur injustum, quia Justus ex fide vivit.

---

Ambrosius, Epistulae Variae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose/epistvaria.html.
