# Epistulae Variae 1.246-248

Ambrosius, Epistulae Variae, Lines 1.246-1.248. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/epistulae-variae/1.246

25. Hanc ergo legem quisquam sequatur, qua firmatur Ariminense concilium, in quo creatura dictus est Christus? Sed aiunt: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege (Galat. IV, 4). Ergo, factum, legunt, hoc est, creatum. Nonne hoc ipsum considerant, quod proposuerunt, quia factus dicitur Christus, sed ex muliere, hoc est, secundum partum Virginis factus est, qui secundum divinam generationem ex Patre natus est? Legerunt et hodie, quia Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum (Galat. III, 13). Numquid maledictum Christus secundum divinitatem est? Sed quare maledictum dicatur, Apostolus te docet, dicens quia scriptum est: Maledictus omnis, qui pendet in ligno (Ibid.), hoc est, qui in carne sua nostram carnem, in suo corpore nostras infirmitates et nostra maledicta suscepit, ut crucifigeret; non enim ille maledictus, sed in te maledictus. Denique habes alibi: Qui peccatum non cognovit, sed pro nobis peccatum factus est; quia nostra peccata suscepit, ut sacramento suae passionis aboleret (II Cor. V, 21).
26. Haec ego, fratres, coram ipso apud vos plenius disputarem: sed certus non ignaros vos esse fidei, vestrum refugit examen, et gentiles quosdam quatuor aut quinque ferme homines elegit cognitores sibi, si tamen aliquos elegit: quos vellem adesse in coetu omnium, non ut de Christo judicent, sed ut majestatem audiant Christi. Tamen illi jam de Auxentio pronuntiaverunt, cui tractanti quotidie non crediderunt. Quae major ejus condemnatio, quam quod 871 sine adversario apud judices suos victus est? Ergo et ipsorum sententiam contra Auxentium jam tenemus.
27. Et quod gentes elegit, jure damnandus est; quia Apostoli praecepta dimisit, cum Apostolus dicat: Audet aliquis vestrum adversus alterum habens negotium, judicari apud iniquos, et non apud sanctos? Aut nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt (I Cor. VI, 1, 2)? Et infra ait: Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratres: sed frater cum fratre judicio contendit et hoc apud infideles (Ibid., 5, 6)? Vides quia quod ille obtulit contra auctoritatem Apostoli sit. Vos eligite utrum Auxentium an Paulum sequi debeamus magistrum.

---

Ambrosius, Epistulae Variae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose/epistvaria.html.
