# Epistulae Variae 1.249-251

Ambrosius, Epistulae Variae, Lines 1.249-1.251. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/epistulae-variae/1.249

28. Sed quid dicam de Apostolo, cum ipse Dominus clamet per prophetam: Audite me, populus meus. Qui scitis judicium, quorum in corde lex mea est (Esai. LI, 7). Deus dicit: Audite me, populus meus. Qui scitis judicium; Auxentius dicit: Nescitis judicium. Videtis quia jam Deum contemnit in vobis, qui sententiam coelestis refutat oraculi? Audite me, inquit, populus meus, dicit Dominus. Non dicit: Audite, gentes. Non dicit: Audite, Judaei. Jam enim populus Dei qui fuerat, populus erroris est factus: et qui populus erroris erat, populus Dei esse coepit, quia in Christum credidit. Iste ergo populus judicat, cujus in corde lex divina est, non humana: lex non atramento scripta, sed spiritu Dei vivi: non in charta exarata, sed in corde signata: lex gratiae, non cruoris (II Cor. III, 3). Quis igitur vobis injuriam facit, qui recusat vestram, an qui eligit audientiam?
29. Conclusus undique, ad versutiam patrum suorum confugit. De imperatore vult invidiam commovere, dicens judicare debere adolescentem catechumenum, sacrae lectionis ignarum, et in consistorio judicare. Quasi vero superiore anno quando ad palatium sum petitus, cum praesentibus primatibus ante consistorium tractaretur, cum imperator basilicam vellet eripere; ego tunc aulae contemplatione regalis infractus sim, constantiam non tenuerim sacerdotis, aut imminuto jure discesserim? Nonne meminerunt quod ubi me cognovit populus palatium petisse, ita irruit, ut vim ejus ferre non possent; quando comiti militari cum expeditis ad fugandam multitudinem egresso obtulerunt omnes se neci pro fide Christi? Nonne tunc rogatus sum, ut populum multo sermone mulcerem? sponderem fidem, quod Basilicam Ecclesiae nullus invaderet? Et cum pro beneficio meum sit officium postulatum; tamen quod populus ad palatium venisset, mihi invidia commota est. In hanc igitur invidiam me redire desiderant.
30. Revocavi populum, et tamen invidiam non evasi: quam quidem invidiam ego temperandam 872 arbritor, non timendam. Quid enim timeamus pro Christi nomine? Nisi forte illud movere me debet, Quod aiunt: Ergo non debet imperator unam basilicam accipere, ad quam procedat: et plus vult Ambrosius posse, quam imperator; ut imperatori prodeundi facultatem neget? Quod cum dicunt, apprehendere sermones nostros gestiunt, sicut Judaei qui Christum versuto sermone tentabant dicentes: Magister, licet tributum dare Caesari, aut non (Matth. XXII, 17)? Semperne de Caesare servulis Dei invidia commovetur? Et hoc ad calumniam sibi arcessit impietas, ut imperiale nomen obtendat? Et isti possunt dicere quod eorum non habeant sacrilegium, quorum imitantur magisterium?

---

Ambrosius, Epistulae Variae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose/epistvaria.html.
