# Epistulae Variae 1.252-255

Ambrosius, Epistulae Variae, Lines 1.252-1.255. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/epistulae-variae/1.252

31. Et tamen videte quanto pejores [Ariani] sint, quam Judaei. Illi quaerebant utrum solvendum putaret Caesari jus tributi; isti, imperatori volunt dare jus Ecclesiae. Sed ut perfidi suum sequuntur auctorem; ita et nos quae nos Dominus et auctor noster docuit, respondeamus. Considerans enim Jesus dolum Judaeorum (Ibid., 18 et seq.), dixit ad eos: Quid me tentatis? Ostendite mihi denarium. Et cum dedissent, dixit: Cujus imaginem habet et inscriptionem? Respondentes dixerunt: Caesaris. Et ait illis Jesus: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei, Deo. Ergo et ego dico illis, qui mihi objiciunt; Ostendite mihi denarium: Jesus Caesaris denarium vidit, et ait: Reddite Caesari, quae Caesaris sunt, et quae Dei sunt Deo. Numquid de Ecclesiae Basilicis occupandis possunt denarium offerre Caesaris?
32. Sed in Ecclesia unam imaginem novi, hoc est, imaginem Dei invisibilis, de qua dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26); illam imaginem, de qua scriptum est; quia Christus splendor gloriae, et imago substantiae ejus (Hebr. I, 3). In ista imagine Patrem cerno, sicut dixit ipse Dominus Jesus: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Non enim haec imago a Patre est separata, quae unitatem me docuit Trinitatis dicens: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et infra: Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15). Et de Spiritu sancto, dicens quia Spiritus Christi sit, et de Christo accepit, sicut scriptum est: Ille de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Ibid., 14).
33. Quid igitur non humiliter responsum a nobis est? Si tributum petit, non negamus.
Agri Ecclesiae solvunt tributum: si agros desiderat imperator, potestatem habet vindicandorum; nemo nostrum intervenit. Potest pauperibus collatio populi redundare: non faciant de agris invidiam, tollant eos, si libitum est imperatori: non dono, sed non nego. Aurum quaerunt, possum dicere: Argentum et aurum non quaero. Sed invidiam faciunt, quia aurum erogatur. Nec ego hanc invidiam perhorresco. Habeo aerarios: aerarii mei pauperes Christi sunt, hunc novi congregare thesaurum. 873 Utinam hoc mihi semper crimen ascribant, quia aurum pauperibus erogatur! Quod si objiciunt quod defensionem ab iis requiram, non nego, sed etiam ambio. Habeo defensionem, sed in orationibus pauperum. Caeci illi et claudi, debiles et senes robustis bellatoribus fortiores sunt. Denique munera pauperum Deum obligant; quia scriptum est: Qui largitur pauperi, Deo fenerat (Prov. XIX, 17). Praesidia bellatorum divinam saepe gratiam non merentur.

---

Ambrosius, Epistulae Variae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose/epistvaria.html.
