# Epistulae Variae 1.256-259

Ambrosius, Epistulae Variae, Lines 1.256-1.259. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/epistulae-variae/1.256

34. Hymnorum quoque meorum carminibus deceptum populum ferunt. Plane nec hoc abnuo. Grande carmen istud est, quo nihil potentius. Quid enim potentius quam confessio Trinitatis, quae quotidie totius populi ore celebratur? Certatim omnes student fidem fateri, Patrem et Filium et Spiritum sanctum norunt versibus praedicare. Facti sunt igitur omnes magistri, qui vix poterant esse discipuli.
35. Quid igitur obaudientius potest esse, quam ut Christi sequamur exemplum, qui specie inventus ut homo, humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem (Philipp. II, 7, 8)? Denique omnes per obedientiam liberavit: Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt plurimi, ita et per unius obedientiam justi constituentur multi (Rom. V, 19). Si ergo ille obediens, accipiant obedientiae magisterium, cui nos inhaeremus, dicentes iis qui nobis de imperatore invidiam faciunt: Solvimus quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII, 21). Tributum Caesaris est, non negatur (23, quaest. 8, c. Conventior, � Tributum): Ecclesia Dei est, Caesari utique non debet addici; quia jus Caesaris esse non potest Dei templum.
36. Quod cum honorificentia imperatoris dictum nemo potest negare. Quid enim honorificentius, quam ut imperator Ecclesiae filius esse dicatur? Quod cum dicitur, sine peccato dicitur, cum gratia dicitur. Imperator Enim intra Ecclesiam, non supra Ecclesiam est; bonus enim imperator quaerit auxilium Ecclesiae, non refutat. Haec ut humiliter dicimus, ita constanter exponimus. Sed incendia aliqui, gladium, deportationem minantur. Didicimus Christi servuli non timere. Non timentibus numquam est gravis terror. Denique scriptum est: Sagittae infantium factae sunt plagae eorum (Psal. LXIII, 8).
874 37. Satis igitur propositis responsum videtur. Nunc illos interrogo, quod Salvator interrogavit: Baptismum Joannis de coelo est, an ex hominibus (Luc. XX, 4)? Et non potuerunt respondere ei Judaei. Si baptismum Joannis non solverunt Judaei, Auxentius solvit baptismum Christi? Non enim istud ex hominibus est baptismum, sed de coelo, quod detulit nobis consilii magni Angelus (Esai. IX, 6), ut justificemur Deo. Cur igitur rebaptizandos Auxentius fideles populos putat, baptizatos in nomine Trinitatis; cum Apostolus dicat: Una fides, unum baptisma (Ephes. IV, 3): et se hominum dicat adversarium esse, non Christi; cum consilium Dei spernat, et condemnet baptismum, quod Christus nobis ad redimenda nostra peccata donavit (Luc. VII, 30).

---

Ambrosius, Epistulae Variae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose/epistvaria.html.
