# Epistulae Variae 1.271-275

Ambrosius, Epistulae Variae, Lines 1.271-1.275. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/epistulae-variae/1.271

10. Exigebatur a me, ut compescerem populum. Referebam in meo jure esse, ut non excitarem: in Dei manu, uti mitigaret. Postremo si me incentorem putaret, jam in me vindicari oportere, vel abduci me in quas vellet terrarum solitudines. His dictis, illi abierunt: ego in basilica veteri totum exegi diem. Inde domum cubitum me recepi, ut si quis abducere vellet, inveniret paratum.
11. Ante lucem ubi pedem limine extuli, circumfuso milite occupatur basilica. Idque a militibus imperatori mandatum dicitur, ut si prodire vellet, haberet copiam; se tamen praesto futuros, si viderent eum cum catholicis convenire: alioquin se ad eum coetum, quem Ambrosius cogeret, transituros.
12. Prodire de Arianis nullus audebat; quia nec quisquam de civibus erat, pauci de familia regia, nonnulli etiam Gothi. Quibus ut olim plaustra sedes erat, ita nunc plaustrum Ecclesia est. Quocumque femina ista processerit, secum suos omnes coetus vehit.
13. Circumfusam basilicam esse gemitu populi intellexi: sed dum leguntur lectiones, intimatur mihi plenam populi esse basilicam etiam novam: majorem videri plebem, quam cum essent omnes liberi: lectorem efflagitari. Quid plura? Milites ipsi, qui videbantur occupasse basilicam, cognito quod praecepissem, ut abstinerentur a communionis consortio, ad conventum hunc nostrum venire coeperunt. Quibus visis, turbantur mulierum animi, proripit se una. Ipsi tamen milites se ad orationem venisse, non ad praelium loquebantur. Clamavit aliqua populus. Quam moderate, quam constanter, quam fideliter poscebat, ut ad illam pergeremus basilicam! In illa quoque basilica fertur quod populus praesentiam flagitabat meam.
14. Tunc ego hunc adorsus sermonem sum: Audistis, filii, librum Job legi, qui solemni munere est decursus et tempore. Scivit ex usu hunc librum etiam diabolus intimandum, quo virtus omnis suae tentationis aperitur et proditur; et ideo se hodie motu majore concussit. Sed gratias Deo nostro, qui vos ita firmavit fide atque patientia. Unum Job miraturus ascenderam, omnes Job quos mirarer, inveni. In singulis vobis Job revixit, in singulis sancti illius patientia et virtus refulsit. Quid enim praesentius dici potuit a christianis viris, quam id quod hodie in vobis Spiritus sanctus est locutus? Rogamus, Auguste, non pugnamus: non timemus, sed rogamus. Hoc christianos decet, ut et tranquillitas pacis optetur, et fidei veritatisque constantia nec mortis revocetur periculo. Est enim 856 praesul Dominus, qui salvos faciet sperantes in se (Psal. XVI, 7).

---

Ambrosius, Epistulae Variae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose/epistvaria.html.
