# Epistulae Variae 1.276-278

Ambrosius, Epistulae Variae, Lines 1.276-1.278. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/epistulae-variae/1.276

15. Sed veniamus ad propositas lectiones. Videtis diabolo tentandi licentiam dari (Job. I, 12), ut boni probentur. [g 1Kb ] Invidet iniquus bonis profectibus, tentat diversis modis. Tentavit sanctum Job in patrimonio, tentavit in filiis, tentavit in dolore corporis. Fortior in suo corpore tentatur, infirmior in alieno. Et mihi meas divitias, quas in vobis habeo, volebat auferre, et hoc tranquillitatis vestrae patrimonium dissipare cupiebat. Vos quoque ipsos mihi bonos filios gestiebat eripere, pro quibus ego quotidie instauro sacrificium: vos ruinis quibusdam publicae perturbationis conabatur involvere. Duo igitur jam genera tentationis excepi. Et fortasse quia infirmiorem me Dominus Deus novit, adhuc in corpus meum non dedit potestatem. Etsi ipse cupiam, etsi offeram, adhuc me fortasse huic certamini imparem judicat, et diversis exercet laboribus. Nec Job ab isto coepit certamine, sed in hoc consummavit.
16. Tentatus est autem Job nuntiis coacervatis malorum, tentatus est etiam per mulierem, quae ait: Dic aliquod verbum in Deum, et morere (Job. II, 9). Videtis quanta subito moveantur, Gothi, arma, gentiles, multa mercatorum, poena sanctorum. Advertitis Quid jubeatur, cum mandatur: Trade basilicam, hoc est: Dic aliquod verbum in Deum, et morere. Nec solum die adversum Deum, sed etiam fac adversus Deum. Mandatur: Trade altaria Dei.
17. Urgemur igitur praeceptis regalibus, sed confirmamur Scripturae sermonibus, quae respondit: Tamquam una ex insipientibus locuta es (Ibid., 10). Non mediocris igitur ista tentatio; namque asperiores tentationes has esse cognovimus, quae fiunt per mulieres. Denique per Evam etiam Adam supplantatus est (Gen. III, 6); eoque factum, ut a mandatis coelestibus deviaret. Quo errore cognito, praevaricatricis conscientiae reus latere cupiebat, sed latere non poterat; et ideo ait ei Deus: Adam, ubi es (Ibid., 9)? hoc est, quid eras ante? ubi nunc esse coepisti? ubi te constitueram? quo ipse transgressus es? Agnoscis esse te nudum, quia bonae indumenta fidei perdidisti. Folia sunt ista, quibus nunc velare te quaeris. Repudiasti fructum, sub foliis Legis latere cupis, sed proderis. Recedere a Domino Deo tuo propter unam mulierem desiderasti, propterea fugis quem videre quaerebas. Cum una muliere te abscondere maluisti, relinquere speculum mundi, incolatum paradisi, gratiam Christi.

---

Ambrosius, Epistulae Variae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose/epistvaria.html.
