# Epistulae Variae 1.294-297

Ambrosius, Epistulae Variae, Lines 1.294-1.297. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/epistulae-variae/1.294

2. Cum pervenissem Treviros, postridie processi ad palatium. Egressus est ad me vir Gallicanus, praepositus cubiculi, eunuchus regius. Poposci adeundi copiam, quaesivit num rescriptum haberem clementiae tuae. Respondi habere. Retulit non posse me, nisi in consistorio videri. Dixi non esse hunc morem sacerdotalem, certe esse aliqua de quibus serio deberem cum suo principe confabulari. Quid plura? Consuluit eum, sed eadem referenda credidit; ut liqueret etiam priora ex illius arbitrio deprompta. Dixi tamen alienum id quidem a nostro munere, sed me recepto officio non defuturum; gratam mihi esse humilitatem in tuo praesertim, et quod verum est, fraternae pietatis negotio.
3. Ubi sedit in consistorio, ingressus sum, assurrexit ut osculum daret. Ego inter consistorianos steti. Hortari coeperunt alii, ut ascenderem: vocare ille. Respondi ego: Quid oscularis eum, quem non agnoveris? Si enim me agnovisses, non hoc loco videres. Commotus es, inquit, episcope. Non, inquam, injuria, sed verecundia, quod alieno consisto loco. Et prima, inquit, legatione ingressus es consistorium. Nec illud, inquam, mei erroris fuit: vocantis, 889 non ingredientis vitium est. Cur, inquit, ingressus es? Quia, inquam, tunc ut inferiori pacem petebam, nunc ut aequali. Cujus, inquit, beneficio aequali? Respondi: Omnipotentis Dei, qui Valentiniano regnum, quod dederat, reservavit.
4. Ad postremum erupit dicens: Quoniam me lusistis tu et ille Bauto, qui sibi regnum sub specie pueri vindicare voluit, qui etiam barbaros mihi immisit: quasi ego non habeam, quos possim adducere; cum mihi tot millia barbarorum militent, et annonas a me accipiant. Quod si ego tunc temporis quando venisti, non fuissem retentus, quis mihi obstitisset et virtuti meae?
5. Ad haec ego leniter: Non opus est, inquam, ut commovearis, cum causa nulla sit commotionis: sed patienter audias, quae referantur istis. Propterea et ego veni, quia prima legatione, dum mihi credis, per me deceptum te esse asserebas. Gloriosum mihi est et hoc pro salute pupilli imperatoris. Quos enim episcopi magis, quam pupillos debemus tueri? Scriptum est enim: Judicate pupillo, et justificate viduam, et eripite injuriam accipientem (Esai. I, 17); et alibi: Judices viduarum, et patres orphanorum (Ps. LXVII, 6).

---

Ambrosius, Epistulae Variae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose/epistvaria.html.
