# Epistulae Variae 1.30-34

Ambrosius, Epistulae Variae, Lines 1.30-1.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/epistulae-variae/1.30

14. Alia piis mentibus consideranda statera, qua singulorum facta trutinantur, in qua plerumque ad judicium peccata propendunt, aut bene gesta peccatis praeponderant. Vae mihi, si praecedant flagitia, et ad mortis praejudicium lethali vergant pondere! Tolerabilius si subsequantur omnia tamen manifesta Domino: et ante judicium: nec bona possunt latere, nec ea quae plena sunt offensionis, abscondi (I Tim. V, 24).
15. Quam beatus qui radicem vitiorum resecare potuerit avaritiam! Is profecto stateram hanc non reformidabit. Avaritia enim plerumque sensus hebetat humanos, et pervertit opiniones (I Tim. VI, 10); ut quaestum pietatem putent, et pecuniam quasi mercedem prudentiae. Merces autem magna pietatis est, et quaestus sobrietatis, habere quod usui est satis. Quid enim in hoc mundo prosunt divitiarum superflua; cum in iis et nulla adjumenta nascendi sint, nec impedimenta moriendi? Nam et sine integumento in hoc mundo nascimur, et sine viatico discedimus, sine haereditate sepelimur.
16. Pendet singulis nostrorum stalera meritorum, atque exiguis vel boni operis, vel degeneris flagitii momentis huc atque illuc saepe inclinatur: si mala vergant, heu me! si bona, praesto est venia. Nemo enim a peccato immunis: sed ubi propendunt bona, elevantur peccata, obumbrantur, teguntur. Ergo in die judicii aut nostra opitulabuntur nobis opera, aut ipsa nos in profundum, tamquam molari depressos lapide, mergent. Gravis est enim, ut pote talento plumbeo suffulta, iniquitas; intolerabilis avaritia, atque omnis superbia, tetra fraudulentia (Zach. V, 7). Et ideo hortare plebem Domini sperare magis in Domino, abundare in divitiis simplicitatis, in quibus ambulet sine laqueo, sine impedimento (II Cor. VIII, 2).
17. Bona etiam puri sermonis sinceritas, et locuples apud Deum, etiam si inter laqueos ambulet; tamen quia alii nescit insidias aut vincula innectere, non alligatur.
18. Illud quoque praecipuum, si persuadeas ut noverint humiliari, sciant verum humilitatis colorem, naturam noverint. Multi habent humilitatis speciem, virtutem non habent: multi eam foris praetendunt, et intus impugnant: ad fucum praeferunt, ad veritatem abjurant, ad gratiam negant: Est enim qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt doli (Eccl. XIX, 23). Et est qui se nimium submittit ab humilitate multa. Non est ergo humilitas nisi sine fuco, sine fraude. Ipsa est vera, quae habet piam mentis sinceritatem (Rom. V, 19). Magna virtus ejus. Denique per inobedientiam 759 unius hominis mors introivit, et per obedientiam unius Domini Jesu Christi facta est universorum redemptio.

---

Ambrosius, Epistulae Variae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose/epistvaria.html.
