# Epistulae Variae 1.331-333

Ambrosius, Epistulae Variae, Lines 1.331-1.333. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/epistulae-variae/1.331

23. Nonne propterea Maximus destitutus est, qui ante ipsos expeditionis dies, cum audisset Romae synagogam incensam, edictum Romam miserat, quasi vindex disciplinae publicae? Unde populus christianus ait: Nihil boni huic imminet. Rex iste Judaeus factus est: defensorem istum disciplinae audivimus, quem mox Christus probavit, qui pro peccatoribus mortuus est (Rom. V, 6). Si de sermone hoc dictum est, quid de ultione dicetur? Ille igitur statim a Francis, a Saxonum gente, in Sicilia, Sisciae, Petavione: ubique denique terrarum victus est. Quid pio commune cum perfido? Abolenda cum impio sunt etiam impietatis exempla. Quod illi nocuit, quo victus offendit; hoc non sequi debet, sed damnare, qui vicit.
24. Itaque illa tibi non quasi ingrato recensui, sed quasi jure collata numeravi; ut his admonitus, cui plus collatum est, plus diligas. Denique hoc respondenti Simoni dixit Dominus Jesus: Recte judicasti (Luc. VII, 44). Statimque conversus ad mulierem quae pedes ejus unguento unxit, typum Ecclesiae gerens, ait Simoni: Propter quod dico tibi: remissa sunt peccata ejus multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit (Ibid., 47). Haec est mulier quae in domum Pharisaei intravit, et ejecit Judaeum, Christum autem acquisivit. Ecclesia enim Synagogam exclusit: cur iterum tentatur, ut apud Christi famulum, hoc est, de pectore fidei, de domo Christi Synagoga excludat Ecclesiam?
25. Haec ego, Imperator, amore et studio tui in hunc sermonem contuli. Debeo enim beneficiis tuis, quibus me petente, liberasti plurimos de exsiliis, de carceribus, de ultimae necis poenis; 954 ut malle debeam pro salute tua etiam offensionem tui animi non timere (nemo majore fiducia utitur, quam qui ex affectu diligit: nemo certe debet laedere, qui sibi consulit) ne tot annorum conceptam cujuscumque sacerdotis gratiam uno momento amittam. Et tamen non damnum gratiae deprecor, sed salutis periculum.

---

Ambrosius, Epistulae Variae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose/epistvaria.html.
