# Epistulae Variae 1.339-343

Ambrosius, Epistulae Variae, Lines 1.339-1.343. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/epistulae-variae/1.339

31. Habes in quibus Domini adhuc debes circa imperium Romanum invitare et emereri clementiam; habes quibus amplius, quam tibi speres: illorum gratia, illorum salus te in hoc sermone conveniat. Timeo ne causam tuam alieno committas judicio. Integra adhuc tibi sunt omnia. In hoc me ego Deo nostro pro te obligo, nec verearis sacramentum. Numquid Deo displicere poterit quod pro ejus emendatur honorificentia? Nihil mutaveris certe in illa epistola, sive missa, sive nondum missa est: dictari jube aliam, quae plena fidei, plena pietatis sit. Tibi integrum est emendare, mihi non est integrum dissimulare.
32. Antiochenis tuam donasti injuriam, inimici tui filias revocasti, nutriendas apud affinem dedisti, matri hostis tui misisti de aerario tuo sumptus. Haec tanta pietas, tanta erga Deum fides hoc facto obfuscabitur. Tu igitur qui armatis pepercisti hostibus, et servasti inimicos tuos; ne, quaeso, tanto studio putes vindicandum in christianos.
33. Nunc te, Imperator, rogo, ut non aspernanter acceperis me et pro te et pro me timentem; sancti enim vox est: Ut quid factus sum videre contritionem populi mei (I Mach. II, 7), ut offensam incurram Dei? Ego certe quod honorificentius fieri potuit, feci; ut me magis audires in regia, ne, si necesse esset, audires in Ecclesia.
EPISTOLA LI.
Adventum ejus non ingrato affectu se declinare, sed ne tacere cogeretur, aut offensionis causam praeberet. Iracundum esse Theodosium, sed ex se placabilem: ne igitur eum commoveret, valetudinem excusasse. Ingemuisse episcopos caedem Thessalonicensem, proinde in eluenda illa sanctorum imitandam poenitentiam, sine qua peccatum non tollitur. Diabolum qui ei inviderit, vincendum. Non audere se, illo praesente, offerre sacrificium, a quo etiam divinitus fuerit deterritus: at ipsam poenitentiam sacrificium esse. Quod factum ejus non praeverterit, dolere se, quippe qui eum vere diligat.

---

Ambrosius, Epistulae Variae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose/epistvaria.html.
