Latin · ~7 min
Lines 1.344-1.348
Ambrosius, Epistulae Variae 1.344-348
Not analysed yet
Augustissimo imperatori THEODOSIO AMBROSIUS episcopus.
1. Et veteris amicitiae dulcis mihi recordatio est, et beneficiorum, quae crebris meis intercessionibus summa gratia in alios contulisti, gratiae memini. Unde colligi potest quod non ingrato aliquo affectu adventum tuum semper mihi antehac exoptatissimum declinare potuerim. Sed qua causa hoc fecerim, breviter expediam.
[0B] 2. Soli mihi in tuo comitatu jus naturae ereptum videbam audiendi, ut et loquendi privarer munere; motus enim frequenter es quod ad me pervenissent aliqua, quae in consistorio tuo statuta forent. Ego ergo expers communis usus sum, cum dicat Dominus Jesus nihil esse occultum, quod non manifestetur (Luc. VIII, 17). Verecundia igitur, qua potui, satisfeci imperiali arbitrio; et prospexi ne aut ipse causam commotionis habeas, cum id egerim, ne quid ad me de imperialibus deferatur statutis: aut ego cum fuero praesens, aut non audiam per metum omnium, et quasi conniventis famam subibo: aut ita audiam, ut mihi aures pateant, vox intercludatur; ut audita non possim eloqui, ne eos qui in suspicionem proditionis venerint, laedam in periculo.
[0C] 3. Quid igitur facerem? Non audirem? Sed aures non possem cera veterum fabularum claudere. Proderem? Sed quod in tuis jussis timerem, in meis verbis deberem cavere; ne 998 quid cruentum committeretur. Tacerem? Sed quod miserrimum foret omnium, alligaretur conscientia, vox eriperetur. Et ubi illud? Sed si sacerdos non dixerit erranti, is qui erraverit, in sua culpa morietur, et sacerdos reus erit poenae, quia non admonuit errantem (Ezechiel III, 19)?
4. Accipe illud, imperator auguste. Quod habeas fidei studium, non possum negare; quod Dei timorem, non diffiteor: sed habes naturae impetum, quem si quis lenire velit, cito vertes ad misericordiam: si quis stimulet, in majus exsuscitas, ut eum revocare vix possis. Utinam si nemo mitigat, nullus accendat! Libenter eum committo tibi: ipse te revocas, et pietatis studio vincis impetum naturae.