# Epistulae Variae 1.35-37

Ambrosius, Epistulae Variae, Lines 1.35-1.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ambrosius/epistulae-variae/1.35

19. Scivit humiliari sanctus Joseph, qui cum esset a fratribus in servitutem venditus, vel a negotiatoribus coemptus (Gen. XXXVII, 28), humiliatus in compedibus, ut Scriptura dicit (Psal. CIV, 18), virtutem humilitatis didicit, infirmitatem repudiavit. Itaque (Gen. XXXIX, 1 et seq.) emptus in Aegypti partibus a servo regio, coquorum praeposito, non prosapiae nobilis conscientia, quasi germen Abrahamitarum, dedignatus obsequia vernacula, fastidivit degenerem conditionem: sed magis gnavum se et fidelem herili imperio praebuit, alto intendens consilio nihil interesse in quo statu quis probabilem se praestaret: sed illum esse finem bonorum, ut in quocumque statu probarentur; illudque praecipuum, si magis mores commendarent statum, quam status mores. Etenim quo status inferior, eo virtus eminentior. Talem itaque se exhibebat, tam sedulum, ut ei dominus suus totam domum suam crederet, ipsi omnia committeret.
20. Unde (Ibid., 7 et seq.) et uxor ejus oculos injecit in eum, capta formae venustate; nihil enim ad nos, si petulantibus oculis aut aetas expetitur, aut pulchritudo. Ars desit, nullum est crimen decoris: illecebra facessat, inoffensa est species, et formae gratia. Itaque percita atque animi furens interpellat juvenem, et cogente libidine, victa passionum stimulis crimen fatetur. Verum ille abjurat flagitium, dicens nec moribus Hebraeorum convenire, nec legibus, ut alienum violent thorum, quibus cura est tuendi pudoris; ut integri nuptiarum integris socientur virginibus, nec ulli conveniant feminae, quae legitimi usus thori nesciat: religionemque sibi esse, ne ebrius turpis intemperantiae, ingratus herilis indulgentiae; cui obsequium deberet, ei gravem inferret contumeliam.
21. Numquid crubescebat illum vilem dominum tamen dicere, et se servum fateri? Quin etiam cum ambiret mulier, obsecraret etiam metu proditionis, vel amoris sui lacrymas funderet ad extorquendi necessitatem, nec misericordia flexus ad flagitii consensum, nec coactus metu, et precibus restitit, nec minis cessit, praeponens praemiis periculosam honestatem, quam turpem remunerationem casto pudori. Iterum quoque (Gen. XXXIX, 11 et seq.) mulier majoribus adorsa tentamentis, cum inflexibilem adverteret, etiam secunda vice immobilem, passione effera et impudentia vires ministrante, juvenem aggreditur, veste apprehensa ad cubile trahens, complexum offerens: et pene ceperat, nisi exuisset Joseph vestem, qua tenebatur; ne exueret amictum humilitatis, indumentum pudoris.

---

Ambrosius, Epistulae Variae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ambrose/epistvaria.html.
